# Opera omnia 1192

Ficino, Opera omnia, Cap. LXXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1192

Infinitum rursus, quoniam intellectus ille diuinus unamquamque specialem in se ideam ad singula tandem innumerabilia refert, uarijs illam modis, temporibus, locis participatura, sed quo niam multitudo illic actu quidem, finita est, quamuis potentia, & effectibus infinita, prudenter Par me.ides, & semel, & bis postquam dixerat infinita illic esse, mox quasi se corrigens nosque admonens, subdit, illic esse quàm plurima. Denique ubi dicit, essentiam per numerum in plurima diuisam esse, intellige non fectam in multas ibi substantias, sed unam ibi communem essentiam in plures ibidem essentiales formas, uires, modos, propagatam mirabiliter atque deriuatam. Qua interim ratione sit cut diximus) multiplicatur essentia, eadem multiplicatur & unum cum essentia coniugatum. Vnaquaeque igitur idea, sicut una quędam essentia, uel ratio essentialis existit, sic est aliquid cer tumque unum. Inter hęc ubi dicitur unum totum quidem in esse singulis, sed diuisum, caue suspiceris in substantia illa penitus indiuidua, unum quod & naturaliter est indiuiduum, & instar puncti uel imaginis specularis, cum uidetur diuidi geminatur, caue, inquam, suspiceris unum in partes conrinui more secari, sed intellige, multas ipsi, uel uniuerso uni uirtures inesse. Quae non cunctae quidem simul qualibet concludantur idea, sed per ideas passim distribuantur. Denique quemadinodum illic multiplicatur essentia, ita multiplicatur, & imum. Quomodo in mundo intelligibili partium multitudo sub gemina totius forma concluditur. Quomo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
