# Opera omnia 1193.5-8

Ficino, Opera omnia, 1193.5 to 1193.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1193.5

Sic enim paruitas authoritarem sibi aequalitatis, & magnitudinis usurparet. Rursus si in parte subiecti ponatur, aut aequalis erit, aut maior, atque eadem errata contingent, contingent etiam, ut res nulla futura sit maior, aut minor, nisi ide alis magnitudo, uel paruitas authoritate quadam incorporea possit adesse. Corporea certè conditione non potest, itaque nullis iniecit. Forsa uerò non nulla dici aequalia poterunt, duntaxat propter eiusmodi quandam inaequalitatis absentiam. Animaduertendum est praeterea. Si hinc quidem ratio nes magnitudinis, uel paruitatis, uel aequalitatis proponantur, inde uerò rationes caeterorum con siderentur, nec illas his naturaliter inesse, neque uicissim Quapropter haec in sinceris orationibus suis considerata dici posse nondum magna, uel parua, uel aequalia esse. Sed postquam indeales illorum rationes ad hęc accesserint. Haec nos clam Parmenides admonent, partim quidem artificio quodam logico ingenium adolescentis erudiens partim uero latentia quaedam passim dogmata serens Quomodo uerò unum ens in ipso sit, alicubi diximus. Hac igitur ratione se ipso majus ac minus dici potest, qua uidelicet in eo est comprehendens aliquid. & comprehensum, est quinetiam in alio id est, in causa sua tanquam effectus eius. Est insuper in alijs ut causa in effectibus, sunt & alia in illo, sicut effectus in causa. Haec igitur qua ratione sunt in illo, sunt in eo minora, uirtutis uidelicet gradu Illud quoque qua sorte est in istis, est quodammodo minus istis. Minus, inquam compositionis aceruo. Haec enim accumulantur ex pluribus atque diuersis. Et quod illius hic inest MM 4 praecipuum pręcipuum in primis est simplex. Attende uerò quid nam sibi uelit illud quicquid est, est alscubi uel in aliquo. Hoc quidem non de illo quod ente superius. Sed de omni ente dictum puta. Omne uerò ens in aliquo est, & quodlibet ens per communionem quandam est in quolibet, quandoquidem ens primum est in aliquo & in cunctis, nam & penes ipsum aliud est in alio. Item ipsumest in causa, rursus est in entibus ut in imaginibus, suis exemplar.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
