# Opera omnia 1194.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1194.1 to 1194.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-2

tum reddat adolescentem ad respondendum, & sagacem ad distinguendum. Dum igitur de seeniore iunioreque mystice disputat, distinctionem eiusmondi logicam ab adosescente desiderare uidetur. Agat hodie Socrates annos aetatis decem. Impleat hodie Plaro annos quinque, quaeratur quanto senior Socrates sit Platone. Respondebit Arithmetica quinario. Per numeros enim respondere solet. Respondebit geometra, duplo. Nam proportiones considerat in mensuris. Vterque uera soquitur. Procedant ętate deinceps quinquennio saltem. Donec Socrates quidem quindecim agat annos. Plato uerò decem quaeratur iterum, quantò aetatis spacio differant. Respondebit Arithmetica sicut prius quinario. Atque ita Socratem semel quidem seniorem Platone fuisse, hunc uerò iuniorem illo, sed deinceps nunquam alterum altero seniorem euasisse, uel iuniorem. Siquidem quandiu uiuunt pari quodam inter se numero differant: Respondebit interea geometra forsitam unà cum musico. Socratem iam diu Platonis annos superauisse duplo. Proportio namque inter decem & quinque dupla, hodie uerò non tanto spatio superare, sed minore, nempe inter quindecim, & decem proportio sesqui alteraErgo quindetim minore sui parte decem superat, quàm decem excedat quinque, superat enim decem quinque dimidia sui parte, quindecim uerò excedit decem tertia parte sui, similiterque deinceps mi nor apparebit indies excessus Socratis ad Platonem. Adeò ut qui quondam longo interuallo senior erat, minore gradatim interuallo senior uideatur. Itaque comparatus ad alterum quodammo do iuuenescere, alter uerò ad hunc quasi senescere dici possit. Deníque concludetur & si fieri quidem iu nior seniorue uidetur, nunquam tamen alterum altero seniorem, uel iuniorem quam semel existeret esse. Inter hęc ubi hoc ipsum, de quo tractat manifestè nominat unum ens, caetera uerò entia, confirmatur quod diximus, hic non de ipso simpliciter uno, sed de uno ente tractari. Summatim uerò concludi tur numerus, siue in intellectu intelligibilique, siue in anima diuina consideratum motum tempus. que aliquod temporisque differentias quasdam in se habere. Vnde quodammodo fieri dici posset, id est in se latius propagari atque aliter & aliter conformari, uel agere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
