# Opera omnia 1194.1-3-4

Ficino, Opera omnia, 1194.1 to 1194.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1194.1-3

Adde quod neque quo trahantur, agnoscunt, & uiolentia rapiuntur. Caeterùm antequam animarum distribuat sortes orbem terrae describit, dicens esse quasdam terrae plagas, atque illas quidem amplissimas, & usque adeò altas, ut uentis & imbribus non pulsentur. Vbi temperatissimus aër sit, sub quo preciosissima quaeque nascantur, homines acutissimi sensibus, uita que longaeui. Sunt qui uelint, & homines, & alia, illic nascentia quamplurimum ex aethere aereque componi, quam minimum uerò ex crassioribus elementis: ut hominum corpora quasi aërea sint, fructibusque maximè aëreis nutriantur. Quod ne quis tanquam impossibile neget, Olympiodorus Aristotelis adducit historiam, in qua Aristoteles uidisse se inquit hominem qui solo aëre nutriebatur, & sole. Quod autem terrae sublimis faciem in duodecim diuidit plagas, inde prouenit, quia duodecim congruit Zodiaci signis, duodecim Sphęrarum regitur animabus, & duodecima est mundi Sphe ra, atque ueluti totius fundamentum dodecadram illam sibi usurpati figuram, quam Ti Sed de hac ipsa figura, deque alijs terrae proprijs quaestionibus maeus attribuit mundo. Tu uerò terrae huiusmodi habitationem terrestri Moysi paradyin Timaeo dicemus. so similem esse memento. Proinde flumina sub terra describit, quibus animae nutriuntur. Quae quisquis secundum nostri corporis humores animique perturbationes in hac ui ta nos affligentes exponit, nonnihil adducit simile uero, ueruntamen ueritatem integram non assequitur. Plato enim, & hîc, & in Republica significat praemia uirtutum, & supplicia uitiorum ad alteram uitam potissimum pertinere. Acheron igitur sub terra flumen, locus est purgatorius, atque ad curam pertinet, & moerorem. Respondet Pylegeton igni respondet atque orienti quoque aëri, partique mundi meridianae. uim que puniendi continet per calorem, & irae cupiditatisque feruorem punit. Styx Cocytusque respondet terrae, atque occasui, odiumque per luctum fletumque puniunt. Differunt uerò hoc inter se solum, quòd Styx oriens appellatur, Cocytus uerò progreTartarum infimum tenere uult inferni locum, in quo scelestissimi non mediens. dicinae, sed exempli gratia affligantur, quemadmodum hic, & in Republica legitur, & in Gorgia. Addunt quidam ad haec flumina Oceanum quoque quodammodo pertinere, aquae septentrionique respondentem, in quo distinguendi definiendique uirtus intelligatur. Tu uerò quod de fluminibus dicitur, potissimum de daemonibus numinibusque intellige, flagitiosos tali quodam ordine punientibus. Profectò peccata facilè sanabilia sunt, quae nondum in habitum sunt conuersa.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
