Latin
1194.5 to 1194.7
Ficino, Opera omnia 1194.5-3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Difficilè uerò sanantur, quae iam habitum genuerunt: ueruntamen unà cum quadam rationis repugnantia committuntur, &commit. tentes afficiunt poenitentia. Insanabilia uero sunt omnino, quorum habitus, &repugnantiam &poenitentiam procul fugat. Prima purgantur in Acheronte. Secunda, si ad prima uer gant, puniuntur in Phlegetone: si ad tertia, in Styge, atque Cocyto. Tertia affliguntur in Tartaro, ex quo, ut Plato inquit, nunquam egrediuntur. Quo uerò pacto alij aliter id exponant, in praesentia libentius praetermitto. Affligi uerò possunt animae non tantum per imaginationem infeliciter à daemonibus agitatam, sed per aërea quaedam corpora, quae uehiculi &cymbae nomine designantur. Praemia uerò sic Plato distinguit. Animae quae iustae &sanctae sine philosophia uixerunt, sublimia terrae, qualia supra descripsimus, ascendentes, in tenuissimis spiritalibusque ibi corporibus habitant. Quae uerò ciuiliter propterea Philosophatae sunt, cum splendidis coelestibusque corporibus coelum colunt. Sed quae per exactam Philosophiam perfectè purgatae sunt, in locum super coelestem euolant, ubi absque corporibus omnino, ut Plato hic inquit, totum per tempus uiuunt. Qua uerò id ratione exponant nonnulli, consultò non recensebo. Porphyrius certen atque lamblichus tradunt animos Deo perfectissimè restitutos nunquam cadere. Quod quidem congruè respondet oppositis, quae ex Tartaro nunquam emergere iudicantur. Quod quidem si ita sit, circuitus iam infiniti tollentur: Temporales uero circuitus exhiberi purgationis cuiusdam gratia uidebuntur. Socrates tandem gallum Aesculapio sacrum se debere fatetur, reddique diligentissime iubet.