Latin
1194.9 to 1194.12
Ficino, Opera omnia 1194.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cum uerò perpetuo id con tingat, semper fieri esseque senius iudicatur, sed cum senius necessariò referatur ad iunius, interim iu dicatur, &unius: Quia uerò dum ipsum totum summatim comparatur ad se ipsum totum, neque maiorem, neque minorem se ipso tandem habet aetatem, meritò sibimet aetate iudicatur aequale. Post haec dum comparat unum ad multa, declarat multipliciter hoc unum ens dequo agitur non esse ipsum simpliciterunum. quia confirmat, quod etiam suprà dixerit, partes multitudinemque habere, &fieri atque esse factum. Igitur &à quodam superiore pendere. Comparat autem hic ipsum ad multitudinem entium, non tam externorum quàm intimorum, quod quidem planius patefacit, ubi partes eius in comparatione commemorat, partes inquam, scilicet uires eius, &formas, &actus Recordare, quod etiam suprà diximus, in mente, uel anima diuina unitatem, (ut ita loquar. rotalem esse geininam, quarum prima quidem internam multitudinem antecedit, secunda uerd sequitur, illa igitur multis antiquior. haec autem multis iunior. iudicatur, sic igitur unum ad multa ut antiquius existimatur &unius: Sed dum ad multitudinem idearum intimam comparas tur, uidetur quodammodo ad externas etiam conferri formas, tanquam imagines idearum, unum quidem ibi multitudinem antecedens iam latius explicatam, quoniam in genere quodam numeri simul cum hac multitudine collocatur paucissimumque in gradu suo primo numerum habet intimum, merito iudicatur antiquius. Praesertim quoniam explicatae multitudinis est origo. Vnum uerò ibidem resultans ex multitudine, id est, splendor, idearum uniuersusque decor non iniuria iunius multitudine nominatur, praesertim quoniam post singulorum genituram ipsum denique completur ex cunctis. Sed interim instar puncti quod &primum, &alienum est, ad partes lineae comparatum &tamen est in qualibet parte lineę, nimirum illud unum intelligibile, non solum hoc quod primum est, inde uerò ultimum idearum, sed etiam ideam quamlibet prorsus occupat. Quodlibet enim mul torum necessariò unum aliquid est, &unius primi uirtute refertum, &ad ultimum unum conspirare uidetur. Dum igitur unum multitudinem ibi sibi prorsus adaequat, multitudini coetaneum esse censetur. Comparare quoque licet intellectualem illum animalemue mundum, pręcipuè in se unum ad uniuersam mundi censibilis multitudinem. Sic unum illud hac multitudine est antiquius, tanquam huius opifex &exemplar. Est &unius, quoniam cum hic perpetuo fluat, quotidieque iam fluxerit, aeternus interim ille mundus huic quasi superstes ferme succeditus iunior.