# Opera omnia 1195

Ficino, Opera omnia, Cap. XCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1195

Item uarios nonnunquam ordines tangere diuinorum, quate nus quae deinceps tractat, ad hunc ordinem magis pertinent, quàm, ad illum. Quamuis ad omnes interea quoquomodo pertineant. Hac itaque ratione cunctae quidem suppositionis secundae pro positiones de diuinis disserunt intellectibus, qua uidelicet ratione sunt dij. Dij uerò sunt qua in essentijs suis superessentiale unum habent, ut alibi diximus. Quatenus ergo de uno ente hic agit ubi que, eatenus & de superis agit. Et quotiens mutari placet nominis huius, id est, unius entis significa tu, atque usum, totidem attingi placeat diuinorum: Sed non debes interea cum clausulis singulis deos singulos computare. Summae huius uel Epilogi distinctiones. De uno ente, multitudine, numero infinito ordini

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
