Latin
1196.1 to 1196.4
Ficino, Opera omnia 1196.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid fortè aliter alicubi de intentione suppositionis huius dixerim, aliorum fuerit, haec autem sit interpretatio nostra, aptè admodum suppositio, haec inter quinque media distribuitur animae. Quae inter quinque rerum gradus, quemadmodum in Theologia probamus, tenet medium, &corpori accommodata est, ubique quinario 5 ex quatuor elementorum proprietatibus conflato, &coelesti quadam insuper uirtute referto. Id aut coelestibus quoque animabus competere Platonici putant. Praeterea quemadmodum anima conponitur ex oppositis, ut probauimus in Timaeo, ita suppositio III. tractans animam ex affirmationibus negationibusque miscetur. Et oportunè admodum ab initio statim descendit in tempus. Vbi enim propriè loquimur, primum motum, tempusque in anima collocamus. Confestim quoque dicitur hoc unum, quod intelligitur anima, &iam unum animale factum non solum esse, sed etiam non esse. In quolibet enim fluxu per prius atque posterius procedente eum esse miscetur. Propterea dictum est iam diu, hoc unum de quo agitur quodammodo sub ente locadum, quasi temporale aliquid sub aeterno. Profecto sicut unum procedit in ens, eadit in non unum, sic ens purum processu quodam extra se suo labitur in non ens, id est in ens, aliquod deinceps quodammodo mistum cum non ente. Et quemadmodum hactenus in ente primo, id est in intellectuali fuit aliqua(ut ita dixerimi prioritas naturalis per quam origine quadam, et ordine extitit aliquid penes ipsum prius aliquid ue posterius. Sic in ente secundo, id est, animali distentia, iam &diuisione crescente prioritas (ut ita loquar) accidit temporalis, posterioritasque consimilis. Item ficut, ubi prioritas est naturae illic, gradus quidam sunt in ordine. Et in quo gradu iam est ibi primum aliquod, nondum pariter est secundum è uestigio uidelicet successurum: Sic est prioritas temporalis, ibi iam, multoque distinctius: in quo tempore prius aliquid est, nondum est pariter, si quid ibidem est posterius prouenturum. Commutatio uerò, succelsioque per prius, atque posterius in anima etiam fit diuina, atque ut communis Platonicorum schola consen tit, etiam in ratione, intellectuque ipsius temporalis, aliqua fit discursio quamuis uelox. Siquidem motus, atque tempus naturaliter, primoque competit animae. Igitur &omni animae, &omnib.