# Opera omnia 1197.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 1197.1 to 1197.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1197.1-2

Quae quidem iustitia, omni sublata perturbatione, expulsisque contentionum impedimentis, ciues tandem reddit expeditissimos ad uerum inuestigandum, Deumque co lendum. Eiusmodi uerò contemplationem atque cultum Plato noster iudicat praecipuum reipublicae finem: ut quod neque unus, si solus uixerit, neque plures, si simul habitauerint, sine lege efficere possunt, multi saltem ciues communi lege in unum ciuitatis coetum congregati perficiant. Praeterea docet nos Timęus, & Critias, ante ingentem terrarum inundationem Athenas alias extitisse, & apud Graecos, & apud Aegyptios, similibus inter se legibus gubernatas, quas dea Pallas condidit, educauit, & docuit, eamque illis tradidit reipubl. formam, quam in his libris Plato conscribit. In libris uerò de Legibus rempubl. ex guber natione Cretensi, ex Lacedaemonia, & Attica noua componit, ipsamque compositionem à Deo inchoat, legum omnium autore. Verùm ut ad praesentia redeamus, hanc quoque rempubl. foelicibus auspicijs exorditur ab ipsis diuinae sapientiae sacris, à seniorum consue tudine atque consilio, à religiosa iustitia atque sanctitate. Ex eo enim quod & uota Deo, & sua cuique reddenda dixerat, incipit iam de priuata quadam iustitia disputare, per quam ad pu blicam opportunè suo loco transibit. Tu uerò memento in his à Platone significari, absque diuina humanaque iustitia, seniorumque consilio, ac sapientiae diuinae fauore, non posse ciuitatem uel ab initio constitui prospere, uel constitutam foeliciter gubernari. Deinceps argumentum primi libri perstringens, ex plurimis grauibusque praeceptis necessaria quaedam excerpam. Moderata iuuentus facilem efficit senectutem, immoderata difficilem. Qui corporis obsequitur libidinibus, proculdubiò insanis seruit tyrannis. Animus in se nectute, sedatis perturbationibus, quas secum affert iuuentus, segregatus à corpore, diuina propius & apertius inspicit. Innocentia sola optimam in posterum spem animo praebet, unicum uitae solamen. Vir sanae mentis ad id in primis pecunias esse utiles iudicabit, ut quicquid uel Deo uouerit, uel homini promiserit, aliterque debuerit, impleat, neque ob paupertatem adducatur aut mentiri cuiquam, aut ulla in re defraudare. Pecuniae namque referendae sunt ad iustitiam, iustitia uerò ad uitae alterius praemium. Sed antequam disputationem de iustitia prosequamur, considerandum moneo singula sub allegoria quadamà Platone disponi. Primò quidem Cephalus senex: id est, caput, praebet disputationi caput.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
