Latin
1197.5 to 1197.7
Ficino, Opera omnia 1197.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter inter coelestes animas suprema quidem anima unica, &uniuersa formarum actionumque reuolutione conficit quod sequentes illic animae pluribus, &subinde pluribus ambagibus agunt. Verum ut ad Paradoxa Parmenidis reuertamur quo nam modo fit anima? Quomodo perit? Profecto dum certam hanc formarum &rationum, actionumque habitudinem induit, tunc anima fieri, id est eiusmodi efficidicitur. Dum uerò hanc exuit, tunc quoque perire, id est desinere, iam ita se habere. Atque ita perperuò fermè fenicis instar ex se, &in se ipsam: sed certè multò praestantius interit, atque renascitur: Quomodo rursus anima rarafit? Quomodo condensatur? Condensare quidem sese uidetur, quatenus in unum uaria colligit, uel agendo, uel contuendo. Rarefacere uerò quando unum in multa distinguit, &explicat. Augenquoque se ipsam anima dum conspicit, &in se ipsa expedit ampliora. Comminuit uerò, ubi angustiora parit atque discernit. Ita maior minorue uidetur euadere. Aequalis autem effici quatenus interdum tractat aequalia, seque ipsam tunc quasi liberare putatur. Sed dicti iam motus ad substantiam, &quantitatem quodammodo pertinere uidentur. Quid nam igitur alteratio est in anima, praecipuè spectans ad qualitatem? Affectus fortè uarius tunc ad haec intentior. tunc ad illa. Affectus enim uarius affectionem uariat, affectio qualitatem. Suntne &locales quidam in anima motus? Sunt profectò. Omnes enim motus, sunt in motu primo per uirtutem uidelicet, &exemplar. Accendit igitur ad causas anima. Descendit iterum ad effectus. Ad dexteram mouetur, atque sinistram coniugia pensitans, antè procedit, retroque recedit posterioribus uidelicet compensans. Denique o uetur in rectum, aliud semper ex alio sumens. In obliquum quoque se contuens. In circulum denique tum ubi reuolutiones à formis ad formas, easdem denique refert, tum etiam quando à causis ad effectus progressus ad causas iteratò regreditur. Tum denique dum ipsa ad parentes suos, unde processit affectu prorsus, &contemplatione conuertitur.