# Opera omnia 1198.1-4

Ficino, Opera omnia, 1198.1 to 1198.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198.1

Cap. III. tempore, oppositione, Motus ad motum, atque statum. PHliquum est ut suppositionis huius contextum breuiter perstringamus. Vnum ens enim est simpliciter unum sed unum aliquid. & unum, atque multa igitur est unum. Qua enim ratiRone multa est, non eadem est & unum. Item cum illud unum post intellectualem gradum in animali gradu fluxum subeat atque tempus iam non solum esse, sed etiam non esse dici potesi. Si ita sehaber participar essentiam, & non participat. Si ita, contingit etiam ut quando accipit essentiam fiat quidem. Quando uerò amittit iam pereat. Cumque haec opposita, eodem in tempore sustinere non possit, sequitur, ut id quidem in alio tempore, illud autem patiatur. Quam enim nunc formarum, actionumque dispositionem, habitudinemque in se ipso profert. pauò post non edit prorsus eandem, simillimamue formam sed uariam. Vt aliud quodammodo nunc existat, aliud rursus postea sit fururum in quibusdam sanè configurationibus, actionibusque suis ad unitatem terminum, identitatem starum simplicitatem, unamque multis communem formam uehementius sese conferens, quasi deponere multitudinemiam uidetur, atque desinere quidem esse multa, incipere autem esse unum Saepe uerd uicissim. Quando uidelicet ad opposita eorum, quae dictum sunt actius se conuertens distrahruidetur in multa, ac desinere esse unum quale prius erat, fierque iam multa. Ibi quidem con gregari, hîc autem disgregari uidetur. Fit saepe sibimet dissimile, quando uidelicet priorenuariat habitudinem Redit & simile, quando iam diu demissam, quandoque recipit habitudinem. Fimaius se ipso quando concipit ampliora Quando autem angustiora firminus. Aequale uerò cum cir cunspicit, & parit aequalia. Ita crescere, decrescere aequari uidetur. Hactenus oppositos inter se mo tus urcissim subisse uiderur. Vbique verò temporibus alijs alios subire putatur. Atque inter quaelibet hic oppostia medium semper est aliquid eminentius admodum oppositis nullis obnoxium. Sed quid nam sibi uult Parmenides ubi ait, hoc ens animale de quo iam pridem loquimur diuinam scilicet animam ex statu in motum uicissumque pertransire?

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
