Latin
1198.5 to 1198.8
Ficino, Opera omnia 1198.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Opinor equidem animam hanc in statu quidem essepotius iudicandam, quàm in motu dum aeterna, intelligibriliaque, &rationes stacui cognatiores attentius inspicit, ardentius affectat, efficatius exprimit, magis autem in motu uer sari fari quando se potius ad opposita transferr. Haec autem alterius temporum uicibus efficit. Sed inter uices eiusmodi medium est (ut diximus) non solum momentum quiddam quasi temporis in diuiduum, ne oppositi habitus, fiant habitus unus, neue anima simul habitibus afficiantur oppositis. Sed etiam &multò magis medium est diuinum (ut ita loquar, momentum quale diximus aeternitate superius. Ita ut quemadmodum in illo quasi temporali momento, ita &in hoc multoque uerius nullum patiatur oppositorum. Rectè quidem Parmenides ait nullum tempus esse, in quo aliquid neque moueatur, neque quiescat. In omni enim tempore, in interuallo temporali, oportet rem temporalem uel moueri, uel quietem agere motui prorsus oppositam. Est tamen aliquid penitus indiuiduum, siue circa tempus, siue in aeuo, siue superius. In quo res aliqua praesertim diuina neque propriè moueatur, neque quietem oppositam motui subeat. Inter haec in momen to mutationem quidem subitam ex opposito in oppositum effici iudicat. Motu uerò proprium &tempori, &interuallo, prorsus addictum peragi momento non putat. Quod propterea mouetur; non potest qua ratione mouetur, eadem interim &quiescere, neque uicissim. Haec igitur alijs temporibus agit. Atque dum quiescit, qua ratione quiescit, nititur ad quietem. Dum mouetur similiter contendit ad motum. Quare neque dum stat se mutat erga motum, neque dum mouetur se mutat in statum. Mutatione tamen opus est aliqua, per quam ex alio migretur in aliud. Quae quidem necessariò in momento fit utriusque medio. Quod sanè medium est inter opposita necessarium, ne fortè contra eorum naturam continuentur in unum Siqui fortè physici medium hoc uelint esse diuiduum, nihil ad Parmenidem, qui non corporeos hic uult intelligi motus, sed animales. Concluditque in hoc, quasi signo inter statum, motumque medio animam, neque moueri. Motus enim exigit interuallum. Neque quietem huic motui oppositam, quae &longa futura sit peragere. In ipso quando etiam indiuiduo praesertim aeterno, uno uerò in ipso diuino. Vnum etiam animale, neque d cendum est non esse, siue non ens. Existit enim ibi super fluxum, neque propriè ens uel esse.