Latin
1198.5 to 1198.8
Ficino, Opera omnia 1198.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Confutatur deinceps tyrannicum Thrasymachi dictum, iustitiam quidem in genere insipientiae malique, iniustitiam uerò in genere sapientiae bonique collocans: quod quidem ideò falsum esse monstratur, quia quaelibet ars sapientia quaedam est, atque circa quae sapiens eadem est &bona. Vir autem in quauis arte doctus non plus alio docto in actione artificiosa quaerit, imò pariter actionem exequi atque similiter. Et quamuis doctum adaequare tantùm uelit, indoctum tamen uuli superare. At indectus temerè nonnunquam plus libi assumere tentat, quam doctus simul, atque indoctus. Illi simillimus est uir iustus, nihil plus habere cupiens alio iusto, sed aliquid tamen, id est, uirtutis plus in iusto. Iniustus au tem indocto similis tam iusto, quam iniquo plus habere contendit. Conclude contra Thrasi machum, iustitiam quidem ad sapientiae bonique genus, iniustitiam uero ad insipientiae malique referendum. Adde iniustitiam esse infirmitatis omnium causam: nam in quolibet coetu odium &discordiam pariens, infirmissimum primò coetum reddit, deinde dissoluit. Eatenus uero consistere coetus potest, quatenus nonnihil distributionis iustae seruatur. Per iustitiam ergo consistit, periniustitiam uero dissoluitur. Per illam &sibi inuicem, &alijs est amicus, per hanc undique inimicus. Quòd autem in qualibet congregatione, idem &in quolibet animo iustitia &iniustitia facit: ut iustus quidem secum ipse consentiat, amicusque sibi sit, &hominibus, atque superis. Illi enim iustissimi sunt, ut non mirum sit iustum illis similem etiam amicum esse. Iniustus autem in his omnibus omnino contra se habet. Praeterea res quaelibet proprium quoddam habet opus. Requirit quoque uirtutem propriam, quandam scilicet facultatem, per quam aptissimè proprium perficiat opus, sine qua id efficere nequit. Cùm igitur anima proprium quoddam habet, seu consulere atque gubernare, multoque prius &uiuere, propriam quoque uirtutem exigit, per quam hęc commodissime peragat, qua sublata, laborat. Virtus autem animae iustitia est, iniustitia uerò uitium. Quapropter per iustitiam perfecte consulit, &gubernat, uiuitque foeliciter. Sublata uero iustitia, contrà. His dictis, primus liber cum quadam correptione è concluditur: nempe cùm prius dicendum esset, quid iustitia sit, quam qualis, factum est hactenus econuerso, dum Socrates partim disputantes sequeretur, partim per notiora principia disputans, audientium tum ingenio indulgeret, tum facultati consuleret.