# Opera omnia 1198

Ficino, Opera omnia, Cap. XCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1198

Ne alioquin eadem in motu, quae & in continuo absurda sequantur. Cùm uerò tempus sit passio quaedam motus idem de omnibus temporis momentis argumentantur. Mox etiam asserunt motum nullum in momento indiuiduo peragi. Cùm enim motus sit processio quaedam ab alio semper in aliud in continuo cerro peracta, non fore motum, nisi per aliquod temporis interuallum certum aliquod spa tium transeatur. Finge uerò motum in momento fieri super spatium forrè pedale. Potest quidem hoc motu posito, motus alius uelocor inueniri. Quod ergo celerius ibidem motum fuerit, profecto citius idem spatium preteribit: Si citius, ergo momentum illud, quod modo fictum fuerat indiuiduum, diuidetur. Summatim uerò, quod ita mouebitur per continuum, prius quidem partem continui priorem tanget, deinde ueròsequentem. Vnde statim tempus, siue momentum illud, in quo moueri concessum fuerat diuidetur. Hinc ergo concludunt motus corporum. omnes in tempore quodam diuiduo peragi. Cùm uero quies sit opposita motui, & circa idem fiat atque similiter, & in qua mora fit motus agi possit quies, atque uicissim, pariter colligunt quietem non in momen to, sed in tempore fieri. Argumentantur praeterea inter omnes oppositos, inuicem motus medium aliquod esse, in quo mobile motum neutrum perperiatur, alioquin nisi medium fuerit ullum. fore ut & oppositi motus sint motus unus, & aliquod simul totum oppositis quibusdam motibus agi tetur. Quod uerò medium inter hos motus inseritur physici fortè tempus aliquod esse putant. Cum fortè sit quies, & quies tempore peragatur, ac si momentum duntaxat indiuiduum interceperit, uerebuntur (ut arbitror) ne propterea cogantur momentum momentis esse quam proximum. Parmenides autem non de motibus corporum. sed animae loquitur, qui non omnino legibus simi libus astringuntur. Quid enim prohibet ficur anima constat ex indiuiduis, ita motum, tempusque animae ex indiuiduis quoque componi. Atque haec in anima similiora esse numeris, quam mensuris? Me dium quoque hic positum inter motus inuicem, & inter motum atque statum esse penitus indiuiduum. Praesertim quia neque motus illi tales in anima sunt, quales sunt in corpore, neque hoc indiuiduum subitumque tam temporale momentum est. quàm aeternum ac forrè sublimius Siquid coelestis ani ma per unitatem suam essentiae suae apicem, secundum indiuiduum semper idem, firmumque momentum, ipso simpliciter uno fruitur. Atque in hoc gradu fermè sic est soper omnes oppositorum passiones, quemadmodum ipsum unum super opposita mirabiliter extat. Gradum eiusmodi, ut in superioribus quoque significari. Parmenides appellat inter opposita medium, quomodo & neuirum oppositorum sit, & quasi centrum sit, & cardo, quo quaelibet inter opposita uicissitudines aequè re gantur. Recipit uerò Parmenides quod physici probint, motum, & quietem in tempore quodam semper absolui Et quòd contraria patitur non eodem in tempore, sed alio perpeti. Summa suppositionis tertia, uel epilogus de uno, multitudine, ente, non ente, motu, stalu, moniento,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
