Latin
1199.9 to 1199.11
Ficino, Opera omnia 1199.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Omnino inter se uidebis opposita, atque tam diuersa, ut neque quicquam illius sit in isto, neque aliquid istius sit in illo. Neque ambo rursus in communi aliquo ente intelligibili, forma li conueniant. De illo quidem formae omnes, formaliaque omnia simpliciter affirmantur. De hoc autem eiusmodi cuncta ritè negantur. Vbi uerò Parmenides inquit non esse quicquam praeterunum &alia. Si per unum (ut admonebam) mundum illum diuinum accipis omniformem, per alia uerò mundum quoque materialem, certè non est in ullo entium ordine aliud praeter ista. Sin autem per alia informem materiam subintelligis, non est aliquid praeter ista, in quo uidelicet haec inuicem in aliqua forma conueniant. Praeterea quod dicitur unum non habere partes, si de uno ente id dictum uelis, dicito sicut ipsum simpliciter unum nullas simpliciter habet partes, ita necens unum essentiales partes habere, per quas uidelicet reuera dici possit essentias in se plures habere, uel essentiam in uarijs ideis segregabilem à se ipsa. Summatim uerò negatur partes habere, uel essentiam in uarijs ideis segregabilem à se ipsa. Summatim uerò negatur partes habere, ut hinc intelligas intelligibilem mundum, quando uelut artifex, &exemplar materiam formare censetur, neque se totum materiae mancipare, neque quicquam naturae suae communicare materiae: sed imagines potius, atque umbras. Conclude igitur ubi dicitur alia nec esse unum, nec aliquid in se unum habere, materiam neque formale unum esse, neque ipsius formalis unius speciem in se ullam naturaliter possidere.