# Opera omnia 12.5-8

Ficino, Opera omnia, 12.5 to 12.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/12.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/12.5

Innumerabiles homines apud omnes Gentes pro Christi nomine libenter se uulneribus, cer teque morti solius diuine beatitudinis gratia obtulerunt. Quando aliàs talia coelestis mo tus effecit certamina? Quis sapiens unquam potuit doctrinam suam sola pietate ad uni uersum orbem spargere? Ac Deus ob solem uirtutem, uel aduersante prisca consuetudine, atque potentia, ubique credi. Si haec à syderib. proficiscerentur, profectò alius quoque eandem aut similem stellarum necessitatem nascens habuisset. Quòd nam fatum uniuersi creatorem ipsum esse confirmauit, qui nullam esse fatorum uim docuit, atque docet. Quomodo igitur ipsum fatum sibimet repugnat, & non esse seipsum praedicat? Haec ita Eusebius confirmauit, qui prędicationis Euangelicę gratia, uel certarunt iam multis annis, uel etiam nunc certant, quomodo ad unam uoluntatem, & fidem, & eandem uirtutem animi, uiuendique rationem diuersis temporibus, & tam multi nostra memoria compulsi sunt. Quis mentis compos credere unquam poterit iuuenes simul ac senes, uiros & foeminas, seruos & liberos, doctos atque indoctos, non in uno climate orbis, neque in eadem hora natos, sed ubique terrarum, & diuersis temporib. syderibus coactos, unam & eandem, nouam atque inauditam doctrinam, & quidem cum periculo mortis, patrijs ritibus anteposuisse, & uerae philosophiae dogmata, duritiemque uiuendi, quàm delitias maluisse. Haec Eusebius. Non igitur audiendi sunt impij quidam, & fati fatui assertatores, qui in ipso Christianae religionis initio pronunciauerunt, ipsam cum primum annos trecentos sexaginta quinque impleuisset ruituram, idque etiam quodam oraculo firmauerunt. Neque audeat Astrologus aliquis aliquando eam defecturam pronunciare, quae non à temporali coelorum motu, sed ab aeterna Dei stabilitate depen det, quae ab initiò mundi usque ad Octauiani Imperatoris tempora in Prophetarum pręconijs populorumque expectatione, rerum similitudine constitit. Deinde usque ad nos an nos iam mille & quadringentos septuagintaque & quatuor, inuitis coelis, terrisque perdurat. Cuius persecutores primos scilicet ludaeos, Deus ob hoc ipsum, ut aliàs ostendemus, exterminauit, quàm à diuturna, immanique Gentilium, haereticorumque persecutione defendit. Nunquam igitur poterit religio hęc aboleri, quę Deum uindicem habet, atque cu stodem, etiam si malè administretur à suis, & crudeliter impugnetur ab hostibus, stat.n.regente Deo, quę non minus à suis malè tractatur, quam alienis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
