Latin
120
Ficino, Opera omnia 120
Unproofread scanNot analysed yet
O quàm integro ibi gaudio fruimur, ubi quisque nostrum, quantuscunque est, totus est gaudium, gaudiumque totum. Canerem equidem libentissime nunc tibi, mi fili, angelica uoce thronorum, quàm mirifica semper in patria dulcedine repleamur, nisi uererer ne forte posthac tantae dulcedinis huius conparatione, tota tibi in terris uita non solum amarissima, uerumetiam amaritudo ipsa penitus uideretur. Quare misericordia quadam me continebo, ne filium meum ultra moe stissimam mortalium sortem, uehementius, quàm caeteri doleant dolere compellam. Vt autem aliquando ieliciter aeternitate fruaris, noli rebus caducis frui unquam, sed potius uti. Atque ut quandoque uere gaudeas, sola semper ueritate gaudeto. Ascensus Animorum. Ale iam laetus &uiue felix, suauissime fili, ecce nunc uocibus nónne audis? Vocibus, inquam, Archangelorum, sphaeram Mercurij praecipuè decorantium ad aethera reuocor. Sed antequam ualeas amplectere amabo spiritum hunc tuo spiritu meum, quando ego iamdiu amplector &tuum. Viue mecum &semper &libenter, ô fili, quandoquidem ego etiam ultra consummationem seculi uiuo tecum. Sed aspice iam, mi Ferdinande, imò uerò iam suspice, quàm mirabiliter nunc seraphicis fretus alis &sublimes thronorum sedes momento temporis repeto, &lares in terim tuos quodammodo instar radij non relinquo. Vale rursus exalto. Tam ineptus est, qui amico iam perfecto gratias agit, quam gratus, qui non habet gratias. Marsilius Ficinus Florentinus Rainaldo Gauardio Senatus Veneti scribae egregio, S. D. FIsisti ad nos superioribus diebus Marsilij tui salutandi gratia filium tuum Dominicum &indole, &moribus literisque decorum. Talem praeterea huic epistolam ad me dedisti, ut non alios mente, quàm corpore uidearis filios geAuisse. Deinde dum excogito literas quibus tibi respondeam, atque gratias agam, ecce ipse ad nos accedit. Bernhardi Bembi Aeneae nostri fidus Achates. Quo quidem beneficio me tibi usque adeò deuinxisti, ut unum è duobus animis animum iam prorsus effeceris. Quod ergo nullas tibi iam ulterius, aut huius, aut cuiuslibet alterius bene ficij gratia, gratias agam ipse, egregie Rainalde, in causa es, ipse enim non duos ulterius nos esse uoluisti, sed unum. Ego tam ineptum insanumque esse arbitror eum, qui sibimet gratia agit, quàm ingratum, qui non habet alteri gratias.