Latin
120
Ficino, Opera omnia 120-3
Unproofread scanNot analysed yet
literis certiorem. Res autem ista mihi non aliter, quàm ipsi cordi est Bandine. Non enim potest non coniuncta causa esse, ubi coniunctus est animus. Sed est IVespuccius noster, nostri ingenium hominis, in exigendo, quàm par est uerecundior. At uero insignis probitas &doctrina uiri, uel eo tacente apud ae quos iudices omnia debet &uehementer exigere &facillimè impetrare. Hunc ergo quamuis, ut scis, amicissimum non tàm ob amicitiam, quàm ob uirtutem suam tibi commendo. Nam ob uirtutem ipsam est nobis amicus. Votum, Oraculum, Miraculum. Marsilius Ficinus Florentinus Bernardo Bembo Doctori &equiti Venetorum Oratori clarissimo, S. D. Mice coelestis atque diuinę semper salue. Caeteros quidem amicos partim mihi