Latin
Cap. II
Ficino, Opera omnia 1200-3
Unproofread scanNot analysed yet
non est, quasi subiectum quindem est unum. Praedicatum uerò, non est. Ac si resoluatur in non ens ens. Quasi dicatur unum est non ens. Compone igitur propositionem aliam eiusmodi. Non unum non est. Haec utique uidetur illi contraria. Primo quidem subiectum ibi est ipsum unum, Hic uerò non unum. Quae sunt contraria, uel contradictoria inuicem. Deinde quia sensus earum inter se repugnant. Pri ma enim unum quodammodo è medio tollit. Secunda omnino reducit in medium. Conferamus iterum non propositiones quidem totas inuicem, sed subiecta, id est unum ad non unum. Certè subiectum hoc oppositum est illius. Dum enim dicimus unum, non dum ipsum ex uniuersa rerum natura substulimus. Dum uerò non unum, iam deiecimus.