# Opera omnia 1200

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1200

Non quidem simul. Opposita enim in re prorsus indiuidua & infima, quae illa conciliare non possiu simul coire non possunt. Neque uicissim naturaliter habet opposita: siquidem & immutabilis est in se, & formales in primo sui gradu conditiones, & differentias non admittit. Neque numeros insuper, uel differentias naturales: quippe cum omnia sint formalia. Materia denique sua quidem na tura. si qua modo nostra dicenda est, nec unitatem habet neque formam, neque motum. Sed ab ipso simpliciter uno, mox inde procedens sortita est unitatem. Deinde uerò ab uno ente formas. Tertio tandem ab anima motus. Si uerò mens prima, & anima mundi ad ipsam materię unitatem, existentiamque conducunt, non tamen ut mens, uel anima, sed quiddam, ipsiusque quod unum est simpliciter instrumentum, putant uerò materiam ut informem produci ab uno deriuatam, scilicet per infinitatem, quae in mundo intelligibili, uel etiam animali proportionalis est materiae. Dicis tur etiam ex infinitante materiam deriuare. Haec uerò ex opinione scholae Platonicorum communioris dicta fuerint Sexta suppositio. Sextae suppositionis intentio, & quomodo Parmenides portitus. Cap. Item de ente atque non ente. Armenides non philosophus tantum, sed etiam poëta diuinus carminibus philosophica my

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
