# Opera omnia 1201.1-4

Ficino, Opera omnia, 1201.1 to 1201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1201.1

Igitur subiecto propositionis primae unum nondum ablatum est, neque ut indefinitum prorsus excogitatur, sed tanquam non quaedam differens à non ente. Quandoquidem non dum illi, non ens adiunximus. Et quando subdimus, tanquam aliud addimus. Imo ipsum unum potius tanquam aliud introducimus, similiter quande dicimus, si magnitudo non est, ipsam magnitudinem uelut aliud quam unum, & aliud quam non ens proferimus. Et utrobique dum sub conditione pronunciamus, dicendo si unum non est, si magnitudo non est, declaramus aliud esse unum, uel magnitudinem, quam non ens. Affirmare igitur, hic non nihil fortè uidebimur, aliquid interim cognoscendo, ipsam scilicet per se rationem ipsius unius, tanquam differens aliquid ab alijs, atque non ente. Ipsa igitur unius ratio in se proprium aliquid est, & excogitabile quiddam ab alijs, &a non ente distinctum. Prius enim secundum se est ipsa unius ratio, quam addatur sibi ratio essendi, uel non essendi, uel ratio quaeuis alia. Ac dum illi non esse subiungimus, interim intelligimus quid sit ipsum in se de quo non ens praedicamus, & quo differat à non ente, uel alijs. Cùm igitur dum dicimus, li unum non est, certo, quid loquamur, intelligamus, uidemur interea scientiam quandam ipsius unius, & ipsius non entis, & nunc positae conditionis habere. Quamobrem si unum hoc pacto non est, ut etiam quodammodo sit, certamque sui nobis offerat rationem, nimirum & aliqua eius Scientia est. Operępretium fuerit animaduertere, si ipsum simpliciter unum quandoque fiat unum ens, statim intelligibile, intellectumque simul euadere. Rursum si hoc unum ens intelligibile, intellectuale declinet etiam quodammodo in non ens, dum ita motum, tempusque primum subit, in animam transformari. Hac ergo commuta tione, dum pro intellectu & intelligibili, summo iam sublato regnat anima, omnia posthac in uniuerso mobilia fore. Stabilia sub anima nusquam. Siquidem anima per motum naturaliter agens efficit ubique mobilia. Sed de hoc. si oportunum fuerit in sequentibus. Si rursus unum ens, in non ens omnino mutetur iam anima pereunte, deinceps mobilia insuper cessatura. Sed similiter de hoc imposterum. Satis uerò in pręsentia fuerit reminisci. Parmenidem in hac suppositione sexta, dum multas unius quodammodo entis. & quodammodo non entis conditiones prosequatur, conditiones animae prosequi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
