# Opera omnia 1201

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1201

Cap. III. Vm in hac suppositione, similiterque in caeteris latentia passim mysteria inuestigas, disce inte rim artificium sagaciss. quo & consequentiae mirabiliter contexuntur. Et quodlibet non ex cognatis solum, sed ex oppositis confirmatur. Exactissimè singula discernuntur. Cuncta seliciter inueniuntur in singulis, ut quasi quodlibetur ex quolibet, quod Anaxagoras promiserat, reportetur. Esto igitur ubique solers, ac sagax: esto logicus pariter atque philosophus. Sic admonitus ad re liqua perge. De hoc animali non ente, ueritas quaedam est in ipsa uniuersali natura, rationibusque formalibus: Conuenit huic, & alteritas huic, & alteritas etiam ita non entiaita scilicet fluitanti: Per quam hoc. & aliud sit quam caetera, & alia sit motus, temporisque conditio, in hoc alia sit in alijs. Platonici quotiens esse, & ens pronunciant nisi aliud addiderint, stabile intelligunt, & aeternum. Hic igitur dum de natura, nec actu animae mobili, ens negatur, & esse, intelligere non quodlibet ens, aut esse negatum: sed aeternum. Quamuis autem hac ratione non conueniat ei ens, & esse uerum, id est aeternum, esse tamen & ens competit temporale cum quodam non esse, & non ente permistum. Nam in hac ipsa temporali, mo bilique affectione duo quędam consideramus mobilitatem, scilicet ipsam, & stabilem insuper uigorem, quo regitur, perpetuumque renorem. Quantum ad stabilitatem eiusmodi permistam motui, pertinet, ens similiteru non ens dici potest. Quantum uerò spectat ad fluxum, non ens potius appellatur. Neque potest ei ens, & esse eadem ipsa fluxus ipsius ratione competere. Hac tamen ratione dici multiplex ritè potest. Est enim una multa, & multitudo quędam una. Appellare & hac ratione licet hoc aliquid unum & quandam multitudinem, huius quoque, & huic esse fluxum. Et cum non quęliber de hoc uno negentur, sed ens duntaxat, & hoc quidem aeternum, atque uerum nihil prohibet, interim huic alia multa competere. Alioquin neque diceretur, uel cogitaretur, ut unum, uel ut multiplex, uel ut mobile, neque loqui de ipso possemus Circa hoc unum non ens existunt dißimilitudo, similitudo, inaequalitas, aequalitas, magnitudo,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
