Latin
1202.5 to 1202.8
Ficino, Opera omnia 1202.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio enim confirmatiua entis est, non esse non ens. Ratio uerò confirmatius non entis est esse non ens Vin culum ergo per quod cum uno non ens subnectitur est quoddam esse. si hoc sit integrum esse non connectet unum cum non ente: sed cum ente perfecto. Sin autem nullo modo sit, connectet, praedicabitue nihil. Est ergo quoddam esse remissum, per quod de uno non ens praedicare licet. Hoc interim ens quod non entis est particeps &rursus hoc non ens, quod entis est compos, est ipsa naturacut diximus animę pe nes quam status motui, motusque statui commiscetur. Atque hoc ipsum quod in ea est unum mobile, partim quidem propter fluxum non ens appellatur, partim uerò propter tenorem quendam in motu uicissim similiter restiturum. ens rectè uocatur Circa hoc unum non ens, existunt esse atque non esse, motus, alteratio, interitus atque hoCap. rum opposita Et de anima. YN motu animae qualem descripsimus alibi, praeteritum, &futurum inuicem opponuntur, ut simul esse non possint: Pręsens quoque nec amplius praeteritum habet, nec dum futurum, in eius Emodi motu temporeque uarios cut suprà diximus, habitus anima in seipsa commutat. Qui sanè habitus simul omnes esse non possunt: Et cum hic quidem est praesens, ilte iam est praeteritus ille futurus. Hac igitur ratione anima uicissim est atque non est quodammodo, mutatione perpetua. Atque necesse est hoc unum mobile, si est, atque non est successione quadam, duo haec perperi. ideoque moueri: Videtur etiam alia ratione moueri non posse, siquidem moueri non possit. Hoc enimunum mobile, qua ratione fluitans, non est in ipso entium ordine constiturum, haec enim omnia sta bilia sunt: Nequit igitur ex ente in ens aliquod permutari ex aeterno uidelicet in aeternum. Non igitur hoc pacto mutatur neque hac conditione mouetur. Non solum uerò eiusmodi motus quasi rectus dehoc imo negatur, sed etiam circularis: Circularis namque perfectus qualis puro competit intellectui, in ipsa identitate uersatur.