# Opera omnia 1202.9-10

Ficino, Opera omnia, 1202.9 to 1202.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1202.9

Ipsa uero identitas ad ens perfectum & stabile pertinens, flu xui huic animali non conuenit. Neque rursus huic competit alteratio tanta, ut ab ipsa natura, & pro prietate, discedat: Per rationes quidem superiores moueri uidetur: per sequentes uerò quiescere. Et utrumque suo quodam pacto est uerum. Denique qua ratione permanet. scilicet in natura sua eadem nec alteratur ab ipsa. Qua uerò habitus quosdam uicissim commutando mouetur, eadem alteratur in habitu: Atque ita priores quidem habitus exuens, posteriores autem induens, occidere uidetur, atque renasci, sed rursum proprietatem sibi naturalem, nec nuper accipiens. nec aliquando deserens neque fit unquam, neque perit. si quis autem ubi fingitur unum ens partim quidem esse, partim uerò non esse, intellexerit posi sigmentum, reliquum fore ens non animale, quemadmodum nos, imò sensibile exponat, non mutari, neque perire, neque nasci. quia uidelicet materia in rebus etiam senstbilibus est sempiterna. reliqua nos imitatus interpretetur. Nos autem interpretationem iam expositam magis consentaneam arbitrati sumus. Septimae suppositionis intentio, De gradibus unius. & entis, atque non entis, Quomodo ne

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
