Latin
Cap. XXV
Ficino, Opera omnia 1205
Unproofread scanNot analysed yet
alijs, rursusque nec esse, nec fieri iunius, aut senius, uel se ipso nel alijs. Est notum, &c. Cap. XXVIII. Postquam uerò unum, &c.] Vnum enim quoniam temporis est quodammodo particeps differentias, &proprietates temporales habet, &circa ipsum est scientia, opinio, sensus, nomenTertia suppositio quaerit, si unum illud sic quod ad naturam pertinet animalem quomodo se habet? Vnum opposita omnia subit. Cap. XXIX. Verum tertio, &c.] Eiusmodi unum tum quidem est, tum non est, &tanquam temporis particeps quodammodo fit, &interit, rarefit, densatur, crescit, decrescit, fit simile, fit dissimile, caeteraque id genus. In momento quodam neque mouetur, neque quiescit. XXX. Cap. At quotiens, &c.] Eiusmodi unum scilicet quod est in natura intellectualis animae quando moueri dicitur uel quiescere, intelligitur utrunque in quodam tempore pati, sed interim intelligitur, in momento quodam subito inter motum, &quietem excogitato, neque quiescere, neque moueri. XXXI Opposita patitur, &non patitur. Cap. Nunquid eodem modo, &c.] Vnum animale cogitatur omnia fermè opposita perpeti, atque ista uicissim; &intempore quodam: sed in quodam momento inter opposita comperto, nullum pati uidetur oppositorum. Suppositio quarta considerat, si sub ipso simpliciter uno sit unum ens, id est, intelligibile, quomodo alia, id est naturales formae se habeant ad illud &ad se inuicem. Omne ens est unum, &non unùm.