# Opera omnia 1205-3

Ficino, Opera omnia, Cap. XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1205-3

Cap. XXXVIII. Praeterea & essentia, &c.]Vnum dicitur non ens, etiam aliquo modo esse interim subintelligitur, si modo uerè intelligatur, atque dicatur. Cap. XXXIX. Vnum animale opposita patitur. Num potest aliquid, &cquae Eiusmodi unum scilicet animale, quod aliquo modo est aliquo modo non est, opposita patitur, nam mouetur, & non mouetur, alteratur, & non alteratur, fit & interit: Rursusque nec fit, nec interit. Suppositio septima inuestigat, si illud quod dicitur unum ens, nullo modo sit, Cap. XL. quid illi contingat si non sit unum, Rursus iam, &c.] Si unum illud intelligibile prorsus esse desiuerit adeò ut neque pro ipso regnet anima, nullum oppositorum de illo praedicari poterit, non motus, non status, non aequalitas, non inaequalitas, neque similiter alia, denique cognosci, neque nominari poterit. Suppositio octaua perquirit, si illud unum aliquo modo est, aliquo non est, quid XLI. alijs accidat si non sit unum. Cap.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
