# Opera omnia 1206-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1206-2

MARSILII FICINI Florentini in Philebum Platonis, uel De summo Bono. Argumentum. VIVS libri propositum est, de summo animae bono disserere, quod quidem summum bonum cum conditione quadam dicitur, cum ipsum rerum omnium principium summum bonum absolutè dicatur. De hoc igitur quod cum conditione bonum, hoc in libro: de eo quod absolutum, in Parmenide disputatur. Ab absoluto autem hoc manat, quemadmodum lumen quoddam ab ipso luminis totius fonte dependet. Quamobrem in Phaedone & Theaeteto dictum est à Platone summum animae bonum Dei similitudinem esse, Nihil uerò solis fit simile, nisi quadam luminis ipsius infusione. Vnde & animae bonum erit integra diuini luminis consecutio. Id lumen in mentem primo, in uoluntatem deinde descendit. In mente ueritas, in uoluntate gaudium: in mente ambrosia, in uoluntate nectar, à Platone hic & in Phaedro cognominatur. Itaque summum hominis bonum in sapientiae uoluptatisque mixtione locauit. Sed ante in sola uel sapientiae uel uoluptatis ratione beatitudinem consistere posse negauit, ex eo quod triplex boni summi conditio in neutro reperiatur. Ea est, ut summopere perfectum sit, & sufficiens, & expetendum. Perfectum, quia nihil sibi deest. Sufficiens, quia nihil deest illi quod ipsum capit. Expetendum, quia in illo & ex illo est, quicquid appeti potest. Vnde quia perfectum, sufficient: quia sufficiens, expetendum. Sanè quia sibi sat est, alteri sufficit: quia sufficit alteri, desideratur ab altero. Haec neque soli sapientiae, neque uoluptati, sed mixto cuidam ex utraque competere demonstrantur, ubi de uoluptatis & sapientiae genere, origine, atque natura permulta dicuntur, de infinito & termino, de composito & compositionis principio. Ac demum concluditur summum in natura bonum, & absolutum, esse mensuram uniuersorum, hoc est totius naturae principium. Summum uerò bonum mentis & animae esse illius primi posseßionem, quae mixtioni ex sapientia & uoluptate per ueritatem, commensurationem, & pulchritudinem conuenit. Quapropter in primo bonorum gradu rerum omnium mensura ponitur: in secundo ueritas: commensuratio, pulchritudo: in tertio mens sapientiaque: in quarto scientia, ars, & opinio: in quinto temperata uoluptas. Beatusque uir dicitur, qui & sapientiam diuinorum adeptus est, & humanorum peritiam scientia quadam & arte, & opinione constan tem, gaudio contemplationis totus exultat, uoluptati sensuum eatenus se committit, quatenus sapientia scientiaque & gau dium impedimentum inde nullum accipiunt. Introductio ad dialogum eiusmodi est. Cum multa de summo bono ultro ci troque Socrates Philebusque contulissent, atque esset Philebus iam disputando defessus, Protarcho nuper aduenienti gratulatus est, annuitque ut prouinciam in disputando suam susciperet. Protarchus utpote adolescens subito est assensus. Ad quem conuersus Socrates. Considera, inquit, quam tutelam suscipias, neque temerè ad disputationem properes. Imò audi utriusque sententiam prius, & eam quae tibi recta ratione examinanti probabilior apparet, accipe defendendam. Sed iam ad dialogum ueniamus. IN PHIMarsilii Ficini Commentariorum, Liber I. Quòd aliquis finis omnium actionum sit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
