Latin
1207.1 to 1207.4
Ficino, Opera omnia 1207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput I. VONIAM omnis philosophiae summa ad beatam uitam refertur, atque eam quaerentes homines, se ad eius studia contulerunt, Beata autem uita in summo bo no consistit, librum Platonis de summo hominis bono ante alios exponendum aggredimur. Summum quippe bonum finis est, cuius gratia omnia omnes agimus. Finis autem uitę in primis noscendus est, ut ad eum actiones omnes dirigere ualeamus: Non minus quàm nauiganti portus, ad quem deueniat ante omnia statuendus, &sagittario signum ad quod tela dirigat primum inspiciendum. Quod quidem uaticinatus Plato in Alcibiade, in Euthydemo, in septimo de Republica, in Legibus ait, si boni ipsius nobis cognitio desit, artes omnes alias &scientias inutiles, conatus irritos, noxias actio nes fore. Iam uerò in arte &consilio nihil aliud est finis, quàm terminus ad quem mouetur agentis intentio potissimum, &in quo quiescit. Cum ergo in natura motus in aliquid dirigatur, quo habito ces set, agit ad finem. Similiter se habet dispositio rerum in arte &natura ad finem, quo sublato, non possunt causae assignari. Quamobrem ad Philebi ipsius declarationem, qui de summo hominis bono, no strarum omnium actionum fine disputat: nos primum parabimus. Ostendemusque aliquem esse finem, ad quem actiones hominum tendant. Deinde quis iste sit, &qualis declarare conabimur: Et falsas quidem de hoc opiniones reijcere, ueras astruere demum. Qua uia maximè ad eum perueniatur monstrabimus. Id ergo libri huius propositum est, is ordo. Omnis actio aut à natura corporum prouenit: aut animi impetu, aut rationis consilio atque habitu, aut mentis intelligentia. Si à natura corporum prouenit, ad certum aliquid tendit: Nam corporum inter se distinctae substantiae sunt: quare naturae erunt uiresque discretae. Vnde singulis corporibus singulae insunt, propriaeque naturae. Ex his proprij motus fiunt, proprios singula tum motus sequuntur opera singulorum, in quae naturae corporum motusque nituntur: ut efficiant &effecto opere conquiescunt. Neque enim quaelibet à quolibet: sed à proprijs quibusdam propria quaedam fiunt, ab homine homo, à ficu ficus, ab igni calor.