# Opera omnia 1208.1-4

Ficino, Opera omnia, 1208.1 to 1208.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.1

Cap. II. Quod finis omnium actionum sit finis. CAETERVM dixerit forte quispiam, res omnes ad finem semper suos motus dirigere, sed de alio fine in alium perpetuo pertransire. Quare deinceps ostendendum restat, finem dari agentibus ultimum. Profecto in omnibus quę propter finem agunt, hunc esse finem ultimum dicimus, ultra quem quod agit, aliud nihil quaerit, quemadmodum actio medici, usque ad sanitatem protenditur. Verùm in actione agentis cuiuslibet, aliquid reperitur, ultra quod agens nihil exigit. alioquin actiones in infinitum progrederentur: quod quidem impossibile est. Quia cum infinita transire nihil possit, nihil agere unquam incipiet. Nihil enim ad id mouetur ad quod peruenire impossibile est. Praeterea si agentis alicuius actiones in infinitum procedant, aut has actiones aliquod opus sequetur, aut nullum si aliquod substantia operis post infinitas actiones emergit: quod autem ante se exigit infinita, esse nunquam potest, cum infinita transire non possint. Quod esse non potest, nec potest fieri. Id uerò quod tale est agens ipsum efficere nequit. Quapropter impossibile est ut agens aliquid, facere incipiat aliquid, ad cuius expletionem, actiones infinitae antea exiguntur. Sin autem opus nullum actiones eas sequatur, oportet actionum huiusmodi dispositionem esse, uel secundum ordinem earum uirium, quae in agendo uersantur, sicuti cum homo aliquis sentit ut cogitet, cogitat, ut intelligat, intelligit ut uelit. Vel secundum obiectarum nobis rerum seriem: Velut si corpus intueor, ut animum ipsum considerem. Animum uerò ut coelestia numina, haec autem ut Deum ipsum contempler. Procedi uerò in infinitum non potest, neque in agendi uirtutibus, sicut ne que in formis rerum, forma enim est agendi principium. Neque in rebus quae nobis obijciuntur, ne que enim res infinitae sunt. Sed unum omnium est principium, ut alias ostendimus. Quo fit ut actio nes in infinitum porrigi nequeant. Oportet igitur esse aliquid quo habito conatus agentis cuiusque desistat. Item in his quae propter finem agunt, omnia quae inter agens primum & finem postremum sunt, fines quidem sunt praecedentium, principia uerò sequentium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
