# Opera omnia 1208.5-8

Ficino, Opera omnia, 1208.5 to 1208.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1208.5

Quare si conatus agentis ad cer tum aliquid non refertur, sed in infinitum abeunt actiones oportet agendi principia in infinitum procedere, quod impossibile est. Nullo enim pacto res infinitae sunt, neque si ad praecedentia respexeris, neque si ad sequentia. Nam si secundùm seriem subsequentem infinitae sint, tunc omne quodcunque ceperis infinita sub se habet. Est igitur infinitorum causa, uim itaque infinitam habet, idcirco paria omnia, infinita enim inter se paria. Sin autem secundùm praecedentem ordinem infinitae res sunt, quicquid ceperis ab infinitis causis erit effectum: innumerabilium igitur causarum, uires in se ipso seruabit innumeras, & infinitum erit quodcunque, & quilibet effectus causae par, immo infinitis par causis. Ideo cum opera excedi à causis uideamus, neque ascendendo, neque descendendo infinita possumus reperire. Hinc Aristoteles: non omnia propter aliud exoptamus: Sic enim in infinitum foret progressus, uanaque & stulta respueret cupiditas. Ideo est aliquid quod propter se, uolumus, & caetera propter ipsum. Is est finis ultimus. Appetitus enim naturalis est, necessaria naturae inclinatio ab indigentia quadam adnitens ad plenitudinem. Plenitudo ac finis ultimus idem. Si nusquam ultimus huic praescriptus est finis, sed de fine in finem absque fine progreditur, nunquam impleri potest. Frustra igitur conatur implere, an imò neque conabitur quidem ullo modo. Nulla enim rerum species ad id, quod penitus impossibile, est mouebitur. Siquidem mo ueri est à potentia in actum progredi paulatim. Accedit ad haec, quod duplex est in finibus ordo: In tentionis unus, executionis alter. In utroque autem ordine primum esse aliquid oportet. Quod enim primum est in ipso intentionis ordine, principium est, quod appetitum mouet: Subtractio autem principio, appetitus à nullo mouebitur. Quod uerò inexequendo principium est, id est, unde operatio incipit, quo subtracto, operari aliquid nullus inciperet. Principium autem intentionis est finis ultimus. Exccutionis principium est eorum, quae ad finem sunt principium. Atque ita neutra ex parte in infinitum progredi possumus. Nam si ultimus non esset finis: nihil prorsus appeteretur: nec operationi ullus esset terminus: nec agentis alicuius intentio conquiesceret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
