# Opera omnia 1208

Ficino, Opera omnia, Caput I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1208

Aut enim intelligendo mens agit, aut non intelli gendo, si non intelligendo, non ut mens agit. sed ut uita aliqua uel substantia. Nam proprium mentis intelligere est. Cognoscit ergo mens quod agit, agere enim ipsius cognoscere est. Vtrum etiam uelit? uelut certè. Non enim coactamens agit. Coguntur enim quae patiuntur. Patiuntur corpora & quae corporibus sunt coniuncta. Mens autem à corpore libera. Vult igitur mens quod intelligit atque agit. In eo uerò quod quis appetit. ut in fine quiescit, cum possidet. Ad finem igitur aliquem a ctio mentis dirigitur. Nam quod intelligit finis eius ueritas, quòd uult, finis, est bonum: quòd peragit finis, pulchrum. Omnia enim mens in numero, pondere, & mensura, modo, specie, & ordine transigit. Ex his colligitur, & naturae, & animae, & rationis, & mentis operationes artificioso & ratio nali quodam ordine ad finem proprium dirigi, neque à materiae necessitate duntaxat produci, ut Anaxagoras & Empedocles uoluerunt, neque sine certo fine uagari, quod Democriti & Epicurei secta tores, disputauêre. Quos non ratio solum. sed & sensus ipsi redarguunt. Neque enim quocunque ferri elementa uidemus, sed ad loca propria semper, neque in animalibus & arboribus, cuiusque partes, quibuscunque coniungi, sed singula fieri semper distincta particulis, easque inuicem ita digestas, ut una alterius gratia uideatur: semperque eundem in mundi nutibus cernimus seruari tenorem, quod & finem rebus genitis adesse certum testatur rationemque inesse artificiosam. Mentem unam praeesse sa pientem, rerum omnium ducem, quae & principium det cunctis, finem statuat: motus omnes debita per media, ad finem ferat, ad principium referat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
