# Opera omnia 1209-2

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-2

Cap. III. Ostquam finem esse omnium actionum, & ultimum aliquem esse finem ostendimus, quis iste finis sit monstrabimus. Est autem finis, cuius gratia omnia operantur, bonum. Quod enim mouetur, (ut suprà diximus,) non ad quodlibet aequè, sed ad proprium aliquid fertur, sibique conueniens: neque enim ad illud, nisi propter aliquam cum eo conuenientiam moueretur. Quod autem pro prium cuique est, atque conueniens, id cuique bonum. Item finis est, in quo appetitio eius quod mouet, eiusque quod mouetur, quiescit. Ratio autem boni est, ut appetitum impleat. Nam bonum est quod omnia appetunt. Omnis itaque motus ad bonum ducit. Quinetiam omnis actio atque motus ad ipsum esse quodammodo ferri uidentur, uel ut esse singulorum, uel speciei seruetur, uel denuò ac quiratur. Hoc autem ipsum quod est esse, bonum est. Adde quod omnis actio motusque ad aliquam uergit perfectionem. Si enim ipsa actio sit finis, patet, quod secunda agentis ipsius perfectio est. Sin autem actio exterioris materiae transmutatio est, patet quod perfectionem aliquam, in eo quod mo uetur, ipsum quod mouet, inducere nititur, hoc autem dicimus esse bonum, quod est esse perfectum. Item omne agens, ut actu est, agit. Agendo autem in aliquid sibi simile tendit. Igitur aliquem in actum tendit. Actus autem omnis boni rationem habet. Nam malum nusquam reperitur, nisi in ea, cui deest actus, potentia. Item quod contrarium unum fugit, necessariò sequitur alterum. Omnia uerò sem per quoad possunt malum fugiunt. Omnia itaque bonum sequuntur. Porrò sicut idem motus est, quo locum inferiorem fugimus, & quo superiorem petimus: Ita & idem quo à malo declinamus, bonum sequimur Malum uerò fugiunt omnia. Nam quae cognitione mouentur, quia perniciosum malumque aliquid putant: ideo fugiunt, quaeue natura sine cognitione feruntur: loca sibi noxia fugiunt, conuenientia petunt, contraria uitant, similia quaerunt. Eodem itaque nixu & malum horrent omnia & bonum expetunt. Quid bonum, quodue supra corpus anima: super animam intellectus: sitmiv super hunc est ipsum unum atque bonum. siqu.fidin

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
