# Opera omnia 1209-3

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1209-3

Cap. IIII. III Osiquam finem ad quem mouentur omnia, bonum esse diximus, quid ipsum bonum sit decla Orandum iam esse uidetur. Vniuersa mundi machina ex multitudine constat & unitate: quia ex multis rebus, quae unitae sunt continuitate, contiguitate, similitudine, aequalitate. connenientia, si nulla esset unio in multis mundi partibus, neque simul starent, sed spargerentur: neque in figura uel qualitate, uel in aliqua cum aliquibus congrueret. Ideo est in rerum numero unitas, quae quia in alio est, est & ab alio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
