# Opera omnia 121

Ficino, Opera omnia, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/121

sors quaedam obtulit, partim propria dedit electio, Bernhardum uerò Bembum mecum ab initio coniunxit coelum, diuina deinde prouidentia mirabiliter con Pirmauit. Coelum, inquam, propterea quòd eodem anno atque die sub eodem sydere nati sumus. Diuinam praeterea prouidentiam nos inuicem deuinxisse ex eo potissimum assero, quod eo anno quo primum orator Florentiam accessisti, quarto fere ante accessum mensemihi grauiter aegrotanti, statim post uotum quoddam pro salute Deo diuaeque Matię suppliciter institutum, uisus es certè tùm primum nobis notus in somnis, ante prorsus incognitus, citam prosperamque ualitudinem polliceri. Expergefactus penè sanus breui prorsus conualui. Quinto post mense quo die uoto penitus satisfeci, eademque hora nostrum sponte primum adisti gymnasium magna comitante caterua, atque ea forma qua in somnis olim praeuideram diuinitus salutasti, multaque inter nos dicta tunc factaque sunt, eodem prorsus pacto quo somnians uideram. Eodem anno tanquam religiosis uotis uitae redditus librum de Christiana religione composui. Nunc ergo lege fe liciter amice coelestis atque diuine. Quem certè nobiscum coelum ipsum ligauit ab initio, deinde coelo excelsior religio religauit. Marsilius tuus haec manu propria. Idibus lu lijs. M. CCCC. LXXIX. verus amicus, quid amicus optaturus sit praesagit, atque praeuenit petiturum. Marsilius Ficinus Florentinus Georgio Cyprio Physico insigni, S. D. lamor Deus est, quod & Poëtae canunt, & Theologi confitentur, ergo diuinus, si diuinus est & plusquam diuinus, cum sit Deus, ergo diuinat. Igintur uerus ami cus, quid amicus optaturus sit praesagit atque praeuenit petiturum. Talis certè erga nos est Georgius noster Cyprius, illic ortus ubi Venus ipsa culta est, gemino rum mater amorum. Equidem nisi uereter ne forte plusquam famillarem amicitiam no stram uerbis offenderem, ingentes pollicitationibus tuis gratias agerem. Verùm familiaritatem ipsam minus familiariter tractat, non est amplius familiaris habendus. Tunc maximè erga amicum gratiosissimum grati sumus, quando tàm grate accipimus, quàm gratios è uel largitur ipse, uel pollicetur. Qui pro rebus uerba dat, folia dat pro fructibus. Marsilius Ficinus loanni Cocchio literis & moribus ornatissimo, S. D. EVmihi das fructus ego folia mitto, utinam saltem tàm bella haec sint, quàm illi bo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
