Latin
1210.1 to 1210.4
Ficino, Opera omnia 1210.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Non à composito quodam, quia unitatem dare unius est simplicisque officium, neque in alio est iterum, hoc est ne in infinitum eatur. Item omnis haec, quam cernimus multitudo rerum, unitatis alicuius est particeps. Nam si nullius: neque uniuersum hoc rerum genus unum esset: ne que aliqua eius pars unum. Sed ipsum ex aliquibus erit. Illaque rursus ex alijs in infinitum. Horumque quodlibet multitudo erit penitus infinita. Nam cum nullo modo ipsius unus sit particeps, neque totum ipsum, neque pars aliqua. omnino &secundum omne infinitum erit. Porrò quicquid singulorum acceperis, uel unum erit, uel non unum: Si non unum, uel multa, uel nihil. Verùm si singula nihil, to tum quoque nihil. Sin multa, quodlibet ex infinitis infinitè constabit. Haec autem impossibilia sunt, nec enim ex infinitè infinitis quicquam constat. Nam nihil infinito majus. Quod uero ex omnib. con stituitur singulis majus est. Neque ex nihilo quicquam conficitur. Quo concluditur omnem hunc rerum numerum unitatis esse participem. Igitur super omnem multitudinem unum existit. Nam si multitudo ante unum esset. Vnum quidem multitudine participaret, neque esset unum. Multitudo uerò quae supra unum est, nullo modo esset unius particeps. Siquidem antequam unum ipsum sit, multitudo haec existeret. Impossibile autem est multitudinem esse aliquam unius expertem. Non est igitur multitudo ante unum. Sin autem simul cum uno sit, cumque illo secundum naturam coordinatameque unum secundum seipsum multam erit, neque multitudo secundum se unum, quippe cum contra se inuicem discreta sint, siquidem neutrum altero prius est, aut posterius. Quare multitudo nullo modo unius erit parti ceps, quod impossibile est. Esset enim infinitè infinita, quare necesse est: ut multitudo unum sit, &quicquid in ea est sit unum. Sin autem ipsum secundum se unum multitudine non participat, erit utique multitudo uno posterior: participans quidem uno, nullo modo ab uno participata. Quod si unum est multitudinis particeps, secundum substantiam suam unum erit: secundum participationem uerò non unum: eritque multudo quędam unita. Quare &unum cum multitudine &multitudinem cum uno communicabit. Quae uerò congrediuntur communicantque uicissim si ab alio copulantur: post illud existunt. Sin autem ipsa se iungunt, nequaquam sibi inuicem opponuntur. nam quae opposita inter se sunt haud se inuicem expetunt.