Latin
1210.8 to 1210.11
Ficino, Opera omnia 1210.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
non ergo esset omni alia ui potentius, imò esset indigum, nam partibus egeret, quibus dependeat. Non ergo sufficientissimum, neque esset beatissimum: non enim se omnino frueretur, quia non totum in totum conuersum, respectu alterius dicitur unum, quia in ratione principij non habet comitem. Praeterea sicut se habent singuli rerum ordines ad propria sui principia, sic uniuersus ordo ad uniuersale principium. Sed omnes illi ad unam quandam speciem reducuntur. Quare &omnes ordo naturę ad principium unum: Vni corpori una sufficit anima, uni domui unus dominus, ciuitatum rex unus, uni uero mundo Deus non sufficiet unus? Ab uno ignis calore omnes calores, ab una solis luce, omnia lumina, ab uno bono omnia bona. Omnia corpora ad unum mundi corpus. omnes narurae ad unam naturam, omnes animae ad unam animam, omnes mentes ad unam mentem: bonum uerò &unum, unumquodque istorum est, ergo omnia bona, &una ad unum bonum. Sicut numeri omnes ad unitatem Vnum ergo omnium est principium. Omnis enim ordo qui in se habet unionem in quantum singula eiusdem sunt ordinis, ab uno esse supra ordinem, nam unio ordinis, non ab uno quodam ordinis est, essec illius proprium, neque omnib conueniret. Ergo ab uno supra ordinem quod est primo tale: ideo nihil aliud est quàm tale: ut bonorum principium sit solum bonum: quia si bonum ens uel bona anima esset bonum, hoc non absolutum bonum, &esset bonum non integrum sed pro socij captutergo non proprium principium. Primum enim absolutum est &integrum, primum ergo bonum: primum unum, nihil aliud est quam bonum. &quam unum. Principium sanè, id est supra quod est nihil. Ipsum uerò unum supra se nihil habet. Nam superiori participaret, essetque plura non unum. Idem ergo est principium omnium, &ipsum per se unum Quod quidem corpus non est, ut Democritij dicunt, multas enim corpus habet partes. Neque corporis qualitas, ut Straton quae cum corporis partibus est extensa. Neque anima, ut Varro. Quippe cum &in uirib. &in operationib. anima sit multitudinis particeps.