Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1211
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. Vod uerò unum &bonum idem sit, bonumque omnium sit principium iam ostendam. Bonum quidem omnia expetunt, quia singula suo in statu seruat, seruat autem quod partes re rum unit inuicem, &ad totum, &totum ad causam. Vnire uerò ipsius unius est proprium, sicut caloris ipsius est calefacere. Vnum ergo &bonum idem. Vnitate porrò seruantur omnia, disso lutione autem intereunt. Bonum quibuscunque adest, ea seruat, ex eo quod unit, unumque ea reddit, &in uno continet. Vnum uerò efficere est ipsius unius officium.