# Opera omnia 1211.1-4

Ficino, Opera omnia, 1211.1 to 1211.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.1

Est enim actus essentiae, & essentiae cum prę cedenti momento participatio, ut in Parmenide dicit Plato. Quin imò si idem esset unum atque esse, idem forsan esset multitudo atque nihil, itaque nulla forsan multitudo in rebus inueniretur. Item non minus esse competit exercitui, quam domui, minus tamen illi unum conuenit. Aliud itaque esse, aliud unum. Aut ergo paria hęc sunt, aut esse super unum, aut unum super esse. Si paria sunt, esse unius est expers, ergo & ordo rerum sub eo existentium expers erit unius. Sin esse super unum, Vnum quidem ipso esse par ticipabit, eritque non unum, sed plura. Esse autem unius expers erit. Quare aut nihil erit, aut numerus infinitus. Supra uerò omnem numerum unitas extat, supra unitatem nihil, non enim unitas esset. Idem igitur primum rerum principium est, & ipsum unum. Quod supra corpus animam, mentem, uitam, essentiamque existit, neque aliud quicquam est quàm unum: quod quidem ex Parmenide Platonis libro colligi potest. Praeterea sic ex decimo legum colligi potest: supra corpora omnia est animae ipsius essentia: Supra omnes animas mens. Supra mentes omnes ipsum unum: Omne enim corpus ab alio quodam mouetur, mouere autem se ipsum natura sua non potest, sed propter animę participationem fermè se ipso mouetur, uiuitque per animam. Et praesente quidem anima se ipsum mouet quodammodo, absente uerò, ab alio duntaxat mouetur, utpote quod hanc ex se ipso naturam non habeat, & ani ma substantiam sese mouentem possideat. Nam cuicunque adest, uim ad seipsum mouendum impertit quod autem ipso esse impertit alij hoc ipsa multò prius, magisque existit. Est igitur supra corpora, tan quam quae se ipsam mouere potest secundum essentiam, supra illa, quae secundum participationem talia fiunt. Rursus anima quoniam à se ipsa mouetur, secundum obtinet ordinem ad naturam eam cuius & efantia, & operatio est immobilis. Nempe omnib. agitatis pręcedit, quod se ipsum mouet. Omnibus aut mouentibus quod immobile. Si igitur anima à se ipsa mota, mouet alia, oportet anteipsam esse, quod immobile mouet. Mens autem mouet immobilis, perseuerans, & semper secundum eadem operans.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
