# Opera omnia 1211.5-8

Ficino, Opera omnia, 1211.5 to 1211.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211.5

Etenim anima per mentem habet, quod semper intelligat, sicuti corpus propter animam, quod sese moueat. Si enim inesset animę semper, intelligere primum, omnib. competeret animis, quemadmodum sese mouere. Non igitur animae hoc primum inest. Oportet itaque ante ipsam esse, quod primo est intelli gens. Id totum sic ab initio confirmatur: cum corpus ex materia constet, & quantitatem ratione materię solum capiat, & ratione quantitatis solum diuidatur, sequitur ut per haec pati possit, non agere. Siquidem ergo agere uidentur corpora per aliud agunt, forte per qualitatem, quę ex se est incorporea, cum plurimę sint eodem in corpore qualitates. Sed neque qualitas est per se principium actionis, quod enim non est per se per se non agit. Eundum igitur est ad incorporale aliquid, quod per se subsistat, neque cum corpore sit diui sum. Talisque erit anima, quae quia ad se conuertitur, per se subsistit, ab ea inerit uis agendi corporibus, ergo & uis mouendi. Omnis ergo actus & motus corporum est anima, quae essentia incorporalis est, unita corpori non commixta, coniuncta, non dispersa. Supra quam est & mens, & essentia incorporalis & à corpore penitus separata. Ideo nihil habet comune cum corpore: Illa stat essentia & operatione, corpus utroque fluit. Anima essentia stat, operatione fluit illa omnino ęternitate. Corpus in tempore, anima in utroque, Illa mouet non mouetur. Materia mouetur non mouet, corpus mouet ab alio motum. Anima mouet à se mota. Ergo & mens & materia sunt extrema: Media uerò corpus & anima, hoc ad materiam declinat magis. Anima magis ad mentem. Cum dicimus animam se ipsam moueri, absolutè non transitiuè uerbum illud proferimus, ut cum stare mentem, lucere solem, calore ignem: non enim pars animae mouet, pars mouetur, sed tota ex se ipsa mouetur, id est, discurrit, transigit per temporum interualla nutritionis, augmenti, generationis opera, rationis, cogitationis, discursiones, agit mens, sed cum ęternitate. Agit anima, sed cum tempore. Quid motus animae: actio cum tempore, & quia prima actio cum tempore est in anima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
