# Opera omnia 1211

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1211

Cap. V. Vod uerò unum & bonum idem sit, bonumque omnium sit principium iam ostendam. Bonum quidem omnia expetunt, quia singula suo in statu seruat, seruat autem quod partes re rum unit inuicem, & ad totum, & totum ad causam. Vnire uerò ipsius unius est proprium, sicut caloris ipsius est calefacere. Vnum ergo & bonum idem. Vnitate porrò seruantur omnia, disso lutione autem intereunt. Bonum quibuscunque adest, ea seruat, ex eo quod unit, unumque ea reddit, & in uno continet. Vnum uerò efficere est ipsius unius officium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
