# Opera omnia 1212.1-4

Ficino, Opera omnia, 1212.1 to 1212.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1212.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1212.1

Quare si cuique unitum esse, bene esse est, cuique unio, bonitas est & simpliciter bonum, simpliciterque unum, idem est. Quod quidem unitatem omnibus simul praestat & bonitatem. Ideo quaecunque à bono discedunt, ab uno quoque decidunt. Et quae ab uno abeunt propter discordiam, abeunt & à bono. Est igitur unitas bonitas, & honitas, unitas, & bonum, unum, unumque primo bonum. Quod ex eo insuper patet quia ex bono est, quod perfectum sit aliquid atque expetendum. Hoc autem unum ipsum praestat. Nam à corporibus ad mentem ascendendo patet, quo crescit uno magis, eo perfectionem magis ex crescere. Bonum igitur & unum idem. Esse quidem ipsum rebus non sufficit, alioquin eo ipso quod sunt nihil ultra requirerent. Quaerunt ergo esse cum bono & bene esse. Bene autem sunt, si uel integram naturam suam. seruant, uel restituunt. Hoc fit unione partium inter se & ad totum, & ad causam. Vnum igitur superesse expetunt omnia. Quo magis unum est aliquid, eo sufficiens magis, perfectumque cuniminus indigum sitsitque potentius ex unita uirture. Vnum ergo bonum ipsum est, cum sufficientiam & perfectionem praestet Item signa praesentis boni, maximè uolupras est. Ex unione uerò cuiusque secum ipso, omnis resultat uoluptas. Ex dissolutione dolor. Vnum itaque bonum, dissolutio malum. Neque unum idem est in rebus quod esse. Ex uno enim esse habet, quod integrum sit, quod sufficiens, quod potens, quod perfectum quod gratum, quod expetendum. Ergo quod bonum. Vnum igitur & bonum idem. Atqui & ipsum bonum prima est rerum omnium cau sa. Nam cum omnia ab uno principio sint, principium illud urt ipsum bonum est, uel ipso bono me lius. Si bono melius, aut aliquid ex ipso in naturam rerum procedit, aut nihil, si nihil absurdum id quidem Non enim esset rerum principium, nisi aliquid ab ipio rebus tribueretur. Sin autem à prin cipio isto rebus datur, quemadmodum & à bono rebus ipsis datum est aliquid, quod quidem boni tas est, erit aliquid in rebus melius bonitate à causa prima triburum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
