Latin
1212.8 to 1212.11
Ficino, Opera omnia 1212.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
non sit inuenire possumus negando, &quo ordine agat, &alia ad illum se habeant comparando perquirimus: quid uerò sit later Atqui quo pacto ad ipsum bonum Plato per negationes ascendat, ex superioribus patere potest quomodo uerò per comparationes ita parebit: Quicquid ex ordine rerum pulchrum est, idem &bonum: quicquid bonum, idem quodammodo pulchrum. Nam tam pulchri quàm boni proprium est appetitum allicere. Pulchritudo quidem nihil aliud est, quàm summi boni splendor, fulgens prę cipuè in his rebus, quae oculis, auribus, mente percipiuntur, perque illas ad ipsum bonum, uisum, auditum, mentemque conuertens. Quo fit ut pulchritudo circulus quidam diuinae lucis existat, à bo no manans, in bono residens, per bonum &ad bonum sempiternè reflexus. Hoc Plato mysterium quod à Diotima Sibylla accipit, paucis reuelauit. Quid ipsum bonum? Ipsum unum omnium rerum principium, actus purus, actus sequentia cuncta uiuificans. Quid ipsum pulchrum? Viuificus actus è primo fonte bonorum effluens, mentem primò diuinam idearum ordine decorans, numina deinde sequentia mentesque rationum serie complens, animas tertio numerosis discursibus ornans, naturas quartò seminibus, formis, quinto materiam, sol profectò, ut in Republica tradit Plaro, corpora uisibilia &oculos uidentes procreat, oculis, ut uideant, lucidum infundit spiritum, corpora ut uideantur, coloribus pingit. Neque tamen proprius oculis radius proprijue corpori. bus colores ad uisionem perficiendam sufficiunt, nisi lumen ipsum unum supra multa, à quo multa &propria lumina oculis &corporibus distributa sunt, adueniat, illustret, excitet atque roboret. Eode modo primus ipse actus speciem actumque rebus singulis producendo largitus est. Qui sanè actus cum in subiecto patiente susceptus fuerit debilis est, &ad operis executionem impotens. Sed diui ni solis perpetuę inuisibilis lux una semper omnibus adstat, fouet, uiuificat. excitat, complet &robo rat. De quo diuinè Orpheus: Cuncta fouens atque ipse ferens super omnia sese. Vt est actus omnium roboratque, bonum dicitur. Vt uiuificat, lenit, mulcet &excitat pulchrum. Vt in obiectis quae noscenda sunt tres illas cognoscentes animae uires allicit, gratia, pulchritudo.