Latin
Cap. V
Ficino, Opera omnia 1213-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vod omnia finem aliquem expetant, &ad ultimum reducantur finem, idque sit ipsum bonum, &ipsum unum. sitque rerum omnium principium satis est, ut arbitror, demonstratum, Ex quo Perspateticorum contra diuum Platonem cauillationes explosae iam sunt. Verùm absolutum id bonum est omnibusque commune. Nos autem summum hominis bonum expetimus. Quod ut nobis pateat, textum Platonis aggrediemur, qui summum hominis bonum. id est, hominis felicitatem beatamque uitam in ipsius absoluti boni fruitione consistere arbitratur. Quippe cum omne quod cum conditione est, ab absoluto dependeat. Declarabitque qua in re potissimum consistat ipsius boni possessio, quam felicitatem uocamus. Porrò sententiae illorum, qui bonum nostrum ad bonum primum non referunt, utpote uanae reijciendae sunt. Qualis fuit Democriti, qui sola quiete contentus fuit, quae lapis felicitas est. Item Aristippi, qui uoluptatem corporis sectatus est, quae semper plurimis est inquinata contrarijs, bestijsque singulis est communis. Mittenda est &Epicuri tranquillitas Neque enim propter se ista quaeritur? Sed ut à perturbationibus liberi expeditiores simus ad supremi boni tun de &nostrum pendet bonum adeptionem. Neque Stoicorum &Cynicorum felicitas nobis sufficit. Nam supra moralem uirturem, utpote negotiosam &humanam contemplatio est pacata prorsus atque diuina. Etenim cum bonum nostrum nihil esse aliud possit, quàm integra pro capacitate naturę boni ipsius possessio, quod uerò supremum est in natura, suprema praecipuè nostri parte capere ualeamus, &pars suprema sit mens: quia dux partium reliquarum mente frui praecipuè ipso bono possumus. Mens autem intelligendo fruitur, &amando. Atque idcirco menti felicitatis assequendae. Plaro tribuit facultatem. Et antequam hoc exequatur, ad tria potissimum capita sententias omnes de felicitare reducit. Aut enim uoluptas esse dicitur, aut scientia, aut tertium aliquid, sub communi uoluptatis nomine omnes eorum sententiae compraehenduntur, qui uel ad sensuum corporis oblectamenta, ut Aristippus Dionysiusque, uel insuper ad animi hilarem, ut Eudoxus, beatitudinem retulerunt. Sub nomine uerò scientiae eorum opiniones, qui uel ad morales uirtutes, ut Zenon &Antisthenes, uel tranquillitatem, ut Epicurus, uel contemplatiuas ut Solon &Anaxagoras beatitudinem censuerunt. Tertium uero quodammodo hi sequuntur, qui utraque uolunt ad felicitatem esse coniuncta, quod secutus est Aristoteles, &ante ipsum Heraclitus atque Empedocles. Prooemium lib. i in quo subiectum proponitur. Item de sapientia, uoluptate, bonis.