# Opera omnia 1213

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1213

Vt in cognoscente po tentia, eam applicat, cognitio, ueritas. Vt bonum, procreat, regit & complet. Vt pulchirum, illuminat, gratiamque infundit. Praeparata autem esse oportet omnia ad gratiam diuini fulgoris excipiendam Corpora quidem proportione, quae ordine, modo, specie constat. Vocis harmonia, quae numeris, interuallisque conficitur, officia morum, rectitudine ad finem bonum. Disciplinam ordine ad obiectum uerum, animam puritate per auersionem ab inferis, & conuersionem ad supra mentem per aeternum in ipsum bonum intuitum. Per haec omnia gradatim diuinae bonitatis & pulchritudinis radius penetrat, circa corpus, in aequalitate numerosa refulgens, loco motuique subiecta. Circa uoces, in harmonia extra certum locum, sed motu dispersa. Circa officia disciplinasque & animam, in motu quidem, sed ratione uitali consistens. Circa mentem, super motum in aeterna idearum serie micans Circa ipsum bonum, actus purus uitam & gratiam omnibus inserens. In quo consistat humanum bonum, & de comparatione uoluptatis cum sapientia inter se & ad ipsum bonum. VI. Cap.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
