# Opera omnia 1217.1-4

Ficino, Opera omnia, 1217.1 to 1217.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1217.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1217.1

In Phaedro louem ducem: qui alterum in coelo citet cur tum. In hoc libro dicit, hanc mundi animam, mentem esse, & sapientiam omnium gubernatricem, coeli terręque reginam, esseque louemi in quo regius intellectus, & regia insit anima. In hoc utique tres uires considerantur: una qua ipsi bono primo rerum principio semper inhęret, altera qua diuinae men tis pulchritudinem intuetur: tertia qua rerum formas explicat in materia. Prima Iupiter dicitur. Se cunda coelestis Venus, Tertia Venus inferior. Ideoque in Symposio Plato duas inducit Veneres ge minorum matres amorum: unam coeli filiam sine matre natam, alteram ex loue genitam atque Dione. Ex illa generosos amores nasci: ex ista uulgares. Ratio siquidem ipsius animę ad mentis diuinae decorem conuersa: intuetur eam ueneraturque & in ipsa admodum delectatur. Conuersio quidem agni tioque coelestis Venus dicitur, Veneratio uerò amor diuinus, delectatio supremum gaudium, ueraque uoluptas Vnde coelestem Venerem, & amor, & uoluptas similis comitatur. Quinetiam uis animae istius quae ad corpora mouenda porrigitur, speciosas rerum formas in mundi materia exprimere con cupiscit: quare sicut pars illa ad pulchritudinem diuinarum specierum contemplandam nititur. ita hęc ad pulchritudinem corporalium formarum gignendam, ad superiorum exemplar se confert. Quapropter & haec pars animae Venus est dicta. Eius nixus ad gignendum amor, quies, in generationis ex pletione uoluptas. Geminamque itaque habes Venerem, amorem geminum, geminam uoluptatem. Superior Venus, quia ad materiam minimè respicit, ideo sine matre esse dicitur à Platone. Venus inferior ex loue, id est, superiori ipsius animae parte, quam louem diximus pendet, ex matre quoque Diane, quia respicit in materiam. Ideo in hominibus amores duo sunt, uoluptates duę. quę quoque generationes, partim ad diuinam speciem, partim ad corpoream formam. Quod autem de Venere in Theogonia tractat Hesiodus, cùm dicit Saturnum castrasse coelium, testiculosque in mare iecisse, ex quib & spuma agita ta nata sit Venus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
