Latin
1219.1 to 1219.4
Ficino, Opera omnia 1219.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque has quatuor species uoluptatum si quis differentes &dissimiles esse negauerit, proculdumbio delirabit. Quid enim aliud delectationes istae sunt, nisi uel mo tus quidam, uel affectiones aliquae animorum uel corporum. Motus autem affectionesque in hominibus diis imiliter affectis ex dissimilibus occasionibus ad effectus terminosque dissimiles, dissimiles certè inter se, &ipsi sunt. Huic autem Socrates rationi haud statim consensit Protharcus, sed intulit: Volu ptates istae O Socrates quanquam contrarijs à rebus proficiscuntur, non tamen inuicem ipsae contrariae. Nam qua uoluptates sunt, inter se omnium simillimae sunt. Contra eum ita Socrates: Si ex hoc uoluptatis species dissimiles esse negaueris quia unaquaeque uoluptas sit, in quolibet itidem alio genere speciens sub eo dissimiles negabis esse, cum generis cuiusque natura in speciebus suis reperiatur Dices itaque album &nigrum simillima inuicem, quia color utrumque sit, cùm tamen non dissimilia tantum ista sunt: sed contraria. Quia maximè inter se sub coloris genere distant. Profectò albus color &glaucus similes: albus autem &rubeus dissimiles, albus &niger contrarij. Nam qualitas quaeque ad propinquam similis, ad remotiorem dissimilis, ad remotissimamluerò contraria. Quod in saporib. uocibus quodammodo &odoribus, &his quae ad tactum pertinent intueri licet. Quin etiam in figu rę ipsius genere species inter se dissimiles &quodammodo contrariae insunt. Nam triangulus quadrangulo satis similis, pentagono dissimilior, circulò fermè contrarius. Quamuis in omnib. his specie bus unum figurę genus sit inclusum, nihil tamen, prohibet, quo minus dissimiles figurae sint. Nam in quoli bet genere eo ipso, quod species sub eo sunt oppositas differentias, diuisum in eas genus sit oportet, ex quo &differentia, fuerit species constitutam. Sicut locum superiorem &inferiorem contraria dicimus, non propter dimensiones, sed uirtutes contrarias in illis constitutas, ita figuram cubicam, id est, sex facierum contrariam dicimus Pyramidi, secundum Pythagoricos, propterea quòd cubicam terrae Pyramidem igni propriam esse putant. Color quidem inest albo, sed lucidus color: Inest &nigro, sed opacus: inest animal homini, sed rationale? Inest bruto, sed rationis expers. Quo ad genus in se ipso unum, &simplex manet, &sibi undique simile nulla nascitur species: Vnde neque est genus.