Latin
1219.9 to 1219.11
Ficino, Opera omnia 1219.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
uoluptates existere, nulla enim ratio prohiber, quin omnes species uoluptatis uoluptates sint, sed ad illud officit. quod uolebas omnes uoluptates bonas esse. Non enim plerasque malas asserimus, cum multę inuicem dissimiles sint. Tu autem fateri cogeris nonnullas &dissimiles, &contrarias esse, &tamen bonas omnes appellare non dubitas. Quid ergo commune &idem in omnib. reperis uoluptatib. tam bonis illis, quas esse malas constat, cuius participatione bonas omnes praedicas, quasi dicant, comune aliquid reperi mus in omnibus uoluptatibus, uoluptatis naturam. Videmus autem aliquas esse malas, eas scilicet quae bonis contrriae sunt. Id autem contra illam positionem est, qua ponebas eandem esse uoluptatis bonique naturaam, si enim ita esset, ut communis est uoluptatis omnibus uoluptatibus. Vnde omnes sunt uoluptates, ita &boni natura omnibus esset communis. Vnde omnes essent bonae, non sunt autem omnes bonę, ergo non omnib. natura boni communis, &tamen uoluptatis natura omnib. est communis. Ergo non eadem boni uoluptatisque natura, non ergo uoluptas ipsum est bonum, esset enim in ea tota ratio boni. Sanum per analogiam praedicatur, primo de firma habitudine: secundo de his quae ad eam conferunt, tertio de signis quae referunt. Potest etiam praedicari de perspicacia sensuum quae confert &refert. Similiter humanum bonum per analogiam. Primo de felicitate, secundo de moribus ad eam conducentibus. Tertiò de uoluptate eam repraesentante. Quartò non quidem gra du, sed modò de scientia &referente &conferente. Certè quaecunque imò quodam nomine uerè de nominantur una quadam in natuta conueniunt, ut omnes delectationes communi nomine uolupta tis appellas, quia omnibus conuenit uoluptatis unus affectus.