# Opera omnia 122.1-4

Ficino, Opera omnia, 122.1 to 122.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/122.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/122.1

LIBER IIII. Tres sunt animarum rationalium gradus, in primo est anima mundi, in secundo animae sphaerarum, in tertio animae animalium, quae sphaeris singulis continentur. Cap. Rincipio quinque gradus accepimus ascendendo, deinde eos descendendo inuicem comparauimus, tertiò in eorum medio rationalem animam collocauimus. Deinceps animae huius gradus sicuti solent Mercuriales Theologi perscrutabimur. Generatio principium est nutrionis & augmenti. Nusquam enim aut nutrit, aut augeri absque partium quarundam generatione quicquam potest. Exploratum autem habemus, ubi generationem nutritio & augmentum sequitur, ibi uitam animamque inesse. Terram uerò uidemus seminibus proprijs generare innumerabiles arbores animantesque & nutricem augere. Augere etiam lapides, quasi dentes suos, & herbas quasi pilos, quamdiu ra dicibus haerent, quae si euellantur & extirpentur è terra, non crescunt. Quis foeminae hu ius uentrem uita carere dixerit, qui tam multos sponte sua parit foetus & alit? qui sustinet seipsum? cuius dorsum, dentes promit & pilos? Eadem est de aquae corpore ratio. Habent igitur animam aqua & terra. Nisi fortè quis dixerit, uiuentia illa, quae nos cum seminibus proprijs carere uideantur ab anima terrae fieri dicimus aut aquae, non ex tali anima nasci, sed ex influxibus coelestium animorum. At uerò Platonici negabunt influxus illos, cum sit accidentia quaedam à suis uitalibus substantijs longè seiuncta, posse uitalem hic substantia generare, quia nequeat accidens generare substantiam, nisi tanquam instrumentum substantię subijciatur, substantiae in quam proximae. Nam instrumentum seorsum ab artifice non mouetur ad artis formam, Sic influxus ille uitae coelestis ab ipsa uita remotus, uitalem formam non generabit. Me ritò coelestis instinctus, quia communis est cuilibet elemento, in quolibet determinatur ad uitam aliquam in ipso elemento gignandam à communi totius elementi uita, eique subditur ut instrumentum. Sed neque etiam ullo pacto generabit ipse. Cùm enim nihil ultrà proprium agat gradum, nullo modo potest accidens generare substantiam, sed materiam duntaxat accidentali quadam praeparatione disponere. Oportet autem elementis hanc uitam inesse, intus fabricatricem, ea ratio persuadet, quòd & ad substantiam generandam substantia est opus agente, & ad perfectam actionem opus est, perfecta agentis ipsius praesentia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
