Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1223
Unproofread scanNot analysed yet
res se habet, ut cum si quis singulorum ordines ad spe ciem unam communem redigat, intelligere nihil posse uideatur, neque certum aliquid scire, sin autem cuiusque ordinis speciem unam separatam induxerit, somniare uulgò uidebitur, in quo &Aristoteles, haud ueri cus est, diuum Platonem calumniari. Oportet tamen eas esse, quod in Phaedone probat. Atque in Timęo dicit, cum sint distinctae uires sensuales &intellectuales, habere obiecta distincta, &obiecta mentis uni uersalia tanto uerior esse debere &magis existentia quam sensibilia, quanto intellectus est sensu superi or, obiecta intellectus sunt regulae, per quas inter ueritatem falsitatemque sensibilium discernitur, defectusque existendi recognoscitur. Ergo uerius magisque sunt &existunt. inter prudentissimos Gręcorum natum est prouerbium, Platonem habuisse tres oculos, unum quo humana, alium quo natura lia, alium quo diuina suspiceret, qui in fronte esset, cum alijs sub fronte fuerint. Positis autem speciebus si quis diligenter studioseque perquirat, quomodo se ad singula habeant, statim circa diuisionem ambigui tas orietur. Nam si non diuidatur species quaeque in multa, multis conuenire non posse uidebitur. Sin autem diuidatur, neque unum esse separatum amplius, neque incorruptum aeternumque manere. Tria circa ideas dubia, &confirmatio idearum.