Latin
Cap. XVIII
Ficino, Opera omnia 1225
Unproofread scanNot analysed yet
Causa igitur mundi, ipso sui esse omnia facit, ergo &à sui substantia, quod uerò sua agit substantia, illud primò est quicquid secundo est id quod ifficitur, &quod primo est, dat ei quod est secundò, ut ignis &alteri caliditatem dat, &ipse est calidus. Anima uitam dat corpori, &habet ipsa uitam. Causa itaque mundi cum ipso esse agat mundum, primò est quicquid, secundò est mundus. Si ergo mundus est omniformium specierum complexio, ut Plato in Timaeo, &Mercurius inquit, omnes hae primo in mundi inerunt autore. Eadem enim causa solem procreat, lunam, equum, hominem &caeteras in mundo formas Haec ergo omnia primò sunt in opifice mundi. Ali us sol &praestantior, quàm qui uidetur, homo alius, &nobilior, &reliqua omnia. Confirmatio superiorum, &quod super formas non ueras, sunt uerae formae, id est, ideae.